Church of England logo The Book of Common Prayer
United States England Scotland Wales Canada World


    Liber Precum Publicarum:
The Book of Common Prayer in Latin (1662)

 

Ordo ad Visitandum Infirmum.

Cum quis ęgrotet, id Parocho est indicandum. Ipse autem, infirmi domum ingrediens, dicat,

PAX huic domui, et omnibus habitantibus in ea.

Ad infirmum accedens genuflexus dicat,

NE reminiscaris, Domine, delicta nostra, vel parentum nostrorum: Parce, Domine, parce populo tuo, quem redemisti pretioso sanguine tuo, et ne in ęternum irascaris nobis.
    Resp. Parce nobis, Domine.

Deinde dicat Minister,
Oremus.

    Kyrie eleison.
    Christe e!eison.
    Kyrie eleison.
 

The Order for the
Visitation of the Sick

PATER noster, qui es in cœlis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, Sicut in cœlo, et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem; Sed libera nos a malo. Amen.
    Minister. Salvum fac servum tuum.
    Resp. Domine, sperantem in te.
    Minister. Mitte ei auxilium de sancto.
    Resp. Et semper tuere eum.
    Minister. Nihil proficiat inimicus in eo.
    Resp. Et filius iniquitatis non apponat nocere ei.
    Minister. Esto ei, Domine, turris fortitudinis.
    Resp. A facie inimici.
    Minister. Domine, exaudi orationem nostram.
    Resp. Et clamor noster ad te veniat.

Minister.

RESPICE, Domine, de cœlo, et vide et visita et refove hunc famulum tuum. Respice super eum oculis misericordię tuę; da ei consolationem et fiduciam in te; protege eum ab insidiis inimici; et custodi eum in perpetua pace et salute; per Jesum Christum Dominum nostrum. Amen.

EXAUDI nos, omnipotens et misericors Deus et Salvator; prętende solitam bonitatem tuam super hunc famulum tuum, quem vexat infirmitas. Sit ei, quęsumus, hęc paterna tua correctio in sanctificationem; ut quo magis infirmitatem suam sentiat, et in fide sit firmior, et in pœnitentia sincerior; quatenus, si tibi beneplacitum fuerit sanitatem in eo pristinam restituere, reliquam vitam in timore tuo et ad gloriam tuam peragat. Sin minus, da ei tuam visitationem ita suscipere, ut post hanc vitam dolorosam tecum in vita sempiterna habitet; per Jesum Christum Dominum nostrum. Amen.
 

Lord's Prayer

Deinde Minister infirmum in hanc vel similem formam adhortetur.

SCIAS, dilectissime, Deum Omnipotentem et vite et mortis, et omnium que ad eas pertinent, scilicet juventutis, roboris, salutis, senectutis, languoris, et infirmitatis esse Dominum. Quare persuasum tibi sit, infirmitatem tuam, qualiscunque sit, Dei esse visitationem. Et quacunque de causa tibi immissa fuerit; sive ad probandam patientiam tuam, ut aliis exemplum prębeat, et fides tua in die Domini inveniatur laudabilis, gloriosa, honorabilis, in glorię et sempiterne felicitatis augmentum; sive ad corrigendum in te quicquid Patri cœlesti tuo displiceat: illud persuasum tibi sit, quod si peccatorum vere tui pœnituerit, si infirmitatem patienter toleraveris, in Dei misericordia propter dilectissimum ejus Filium Jesum Christum promissa confidens, et si ei pro paterna ejus visitatione gratias humiliter egeris, voluntati ejus te totum subjiciens, tum eveniet tibi in bonum hęc infirmitas, et promovebit te in recta via quę ducit au vitam ęternam.

Si is qui visitatur admodum ęgrotus sit, liceat Parocho hic facere finem exhortationis; alioquin pergat.

ACCIPE igitur in bonam partem correctionem Domini. Nam, ut loquitur beatus Paulus in duodecimo capite ad Hebreos, Quem diligit Dominus, castigat; flagellat autem omnem filium quem recipit. In disciplina perseverate; tanquam filiis vobis offert se Deus; quis enim filius, quem non corripit pater? Quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes, ergo adulteri, et non filii estis. Deinde patres quidem carnis nostrę eruditores habuimus, et reverebamur eos; non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus? Et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos; hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus. Hęc verba, bone frater, in sacra Scriptura scripta sunt ad nostram consolationem et eruditionem; ut Patris nostri cœlestis correptionem patienter et cum gratiarum actione sustineamus, quandocunque ei pro pia benignitate visum fuerit nos quibuslibet adversis visitare. Neque major consolatio Christianis esse debet, quam ut Christo similes fiant, adversa, molestias, et infirmitates patienter tolerando. Ipse enim non prius in gaudium ascendit quam dolorem passus fuerit; nec antea quam crucifixus ingressus est in gloriam. Ita profecto nostra in gaudium sempiternum via est, hic pati cum Christo: et janua qua introeundum est in vitam ęternam, libenter cum Christo mori; ut a morte resurgamus, et in vita sempiterna cum eo habitemus. Nunc igitur te adhortor, ut infirmitatem tuam, quę hoc modo tibi prodest, patienter suscipiens, professionem illam, quam Deo in Baptismo tuo fecisti recorderis. Cum autem post hanc vitam reddenda sit ratio justo Judici, a quo necesse est omnes sine acceptione personarum judicentur, te adhortor ut teipsum et tuam quoad et Deum et homines conditionem inspicias; quatenus, cum teipsum propter peccata tua accusaveris et damnaveris, propter Christum a Patre nostro cœlesti misericordiam invenias, nec in tremendo illo judicio accuseris vel condemneris. Igitur, ut scias utrum quemadmodum Christianum decet revera credas, necne, recitabo ad te articulos fidei nostrę.
 

Exhortation

Hic recitet Minister Articulos Fidei, ita dicens,

CREDIS in Deum Patrem Omnipotentem, Creatorem cœli et terrę?
    Et in Jesum Christum Filium ejus unigenitum, Dominum nostrum? Eumque conceptum esse de Spiritu Sancto, natum ex Maria Virgine; passum sub Pontio Pilato, crucifixum, mortuum, et sepultum; descendisse ad inferos, et tertia die resurrexisse; ascendisse ad cœlos, et sedere ad dexteram Dei Patris Omnipotentis; et inde venturum esse in fine sęculi, judicare vivos et mortuos?
    Credis et in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam Catholicam, sanctorum Communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, et vitam ęternam post mortem?

Respondeat infirmus,

    Hęc omnia firmissime credo.

Tunc examinet illum Minister, utrum peccatorum revera eum pœniteat, et utrum ad omnes charitatem habeat; adhortans eum ut omnibus quibus offensus fuerit ab imo pectore ignoscat; ut si alios quos libet ipse offenderit, ab eis veniam postulet; denique, ut si quem injuste lęserit, ei quantum valeat satisfaciat. Et si non antea rem suam constituerit, moneatur ut testamentum suum faciat, et pecunias sibi debitas, aut quas ipse debeat, declaret; quo conscientia sua facilius sedetur, et securi sint testamenti exsecutores. Sępius autem mo nendi sunt homines ut res suas temporales, dum bona valetudine sint, constituendas curent.
    Verba illa supradicta ante orationes inceptas ad arbitrium Ministri dici possunt.
    Non prętermittat Minister quin infirmus quibus sit facultas adhortetur, ut in pauperes beneficos se pręstent.
    Hic monendus est infirmus ut si conscientiam suam qualibet gravi re oneratam esse senserit, specialem peccatorum suorum Confessionem faciat. Qua peracta, Sacerdos eum, si id ex animo humiliter petat, hoc modo absolvat.

DOMINUS noster Jesus Christus, qui Ecclesię suę tradidit potestatem absolvendi omnes peccatores vere pœnitentes et in se credentes, pro sua magna pietate omnia peccata tibi dimittat: Et ego, auctoritate ejusdem mihi tradita, absolvo te ab omnibus peccatis tuis, In Nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti Amen.

Deinde dicat Sacerdos hanc Orationem sequentem.

Oremus.

DEUS misericors, Deus clemens, qui secundum multitudinem miserationum tuarum peccata pœnitentium ita deles, ut eorum non amplius reminiscaris; Respice misericors super hunc famulum tuum, sibi remissionem peccatorum suorum tota cordis contritione poscentem. Renova in eo, piissime Pater, quicquid diabolica fraude et malitia, aut carnali voluntate et propria fragilitate violatum est; in unitate corporis Ecclesię membrum infirmum conserva; vide contritionem ejus, respice lacrymas, mitiga dolorem, prout tibi visum fuerit ei maxime expedire. Et non habenti fiduciam nisi in tua misericordia noli pręteritas imputare culpas, sed eum Spiritu Sancto tuo corrobora; et cum tibi placuerit eum ex hoc mundo evocare, in gratiam tuam advocare digneris; per merita dilectissimi Filii tui, Jesu Christi Domini nostri. Amen.

Deinde Minister hunc Psalmum recitet.

Articles of the Faith

Ps. lxxi.

IN te, Domine, speravi, non confundar in ęternum : in justitia tua libera me et eripe me.
    Inclina ad me aurem tuam : et salva me.
    Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum : ut salvum me facias.
    Quoniam firmamentum meum : ut refugium meum es tu.
    Deus meus, eripe me de manu peccatoris : et de manu contra legem agentis et iniqui.
    Quoniam tu es patientia mea, Domine : Domine, spes mea a juventute mea.
    In te confirmatus sum ex utero : de ventre matris mee tu es protector meus.
    In te cantatio mea semper : tanquam prodigium factus sum multis; et tu adjutor fortis.
    Repleatur os meum laude, ut cantem gloriam tuam : tota die magnitudinem tuam.
    Ne projicias me in tempore senectutis : cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me.
    Quia dixerunt inimici mei mihi : et qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum.
    Dicentes, Deus dereliquit eum : persequimini, et comprehendite eum; quia non est qui eripiat.
    Deus,ne elongeris a me : Deus meus, in auxilium meum respice.
    Confundantur et deficiant detrahentes animę meę : operiantur confusione et pudore qui quęrunt mala mihi.
    Ego autem semper sperabo et adjiciam super omnem laudem tuam.
    Os meum annuntiabit justitiam tuam : tota die salutare tuum.
    Quoniam non cognovi litteraturam, introibo in potentias Domini : Domine, memorabor justitię tuę solius.
    Deus, docuisti me a juventute mea : et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua.
    Et usque in senectam et senium : Deus, ne derelinquas me
    Donec annuntiem brachium tuum : generationi omni quę ventura est:
    Potentiam tuam, et justitiam tuam, Deus, usque in altissima, que fecisti magnalia : Deus, quis similis tibi?
    Gloria Patri, et Filio : et Spiritui Sancto;
    Sicut erat in principio, et nunc, et semper: et in sęcula sęculorum. Amen.

Et hoc addat,

SALVATOR mundi, salva nos, qui per Crucem et pretiosum Sanguinem tuum redemisti nos : auxiliare nobis, te deprecamur, Domine.

Deinde dicat Minister,

DOMINUS Omnipotens, qui omnibus in se confidentibus turris est fortitudinis, et cui omnia cœlestia, terrestria, et inferna, humiliter obediunt, sit tibi nunc et in perpetuum protector; et det tibi cognoscere et sentire non aliud nomen esse sub cœlo datum hominibus, in quo et per quod sanitatem et salutem consequi possis, pręter Nomen Domini nostri Jesu Christi. Amen.

Et postea dicat,

BENIGNĘ Dei misericordię et tutelę te committimus. Benedicat tibi Dominus, et custodiat te. Ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tui. Convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem, nunc et per omnia sęcula sęculorum. Amen.
 

Psalm 71

Oratio pro parvulo infirmo.

OMNIPOTENS Deus, Pater misericors, cujus solius sunt exitus vitę et mortis; Respice, quęsumus, de cœlo, oculis misericordię super hunc puerum nunc jacentem in lecto ęgritudinis. Visita eum, Domine, salute tua; libera eum, quando tibi visum fuerit, a corporali dolore ejus, et salvam fac animam ejus propter misericordiam tuam; ut si tibi placuerit vitam ei temporalem producere, tibi vivat, et tuę glorię inserviat, tibi fideliter famulando et inter ęquales bona faciendo. Sin aliter tibi visum fuerit, suscipe eum in cœlestia illa tabernacula, in quibus animę eorum qui in Domino Jesu dormiunt sempiterna requie et felicitate perfruuntur. Hoc pręsta, Domine, propter misericordias tuas, in eodem Filio tuo Domino nostro Jesu Christo, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia sęcula sęculorum. Amen.
 

Prayer for a sick child

Oratio pro infirmo de cujus salute pęne desperatur.

PATER misericordiarum, et Deus totius consolationis, in quo solo nobis est auxilium opportunum; Ad te confugimus pro hoc famulo tuo, hic sub manu tua in magna infirmitate corporis jacentem. Respice eum, Domine, propitius; et quo magis is qui foris est homo corrumpatur, eo magis hominem qui intus est gratia tua et Spiritu Sancto, quęsumus, jugiter corrobora. Da ei veram pœnitentiam de omnibus vitę pręteritę culpis, et fidem in Filio tuo Jesu constantem; ut peccata ejus misericordia tua deleantur, et indulgentia ei in cœlis confirmetur, priusquam abeat et amplius non sit. Scimus, Domine, quod non est impossible apud te omne verbum; et quod si tibi ita placuerit, et nunc potes eum ad salutem erigere, et dare ei ut nobiscum diutius permaneat. Sed quia, quantum estimare possumus, appropinquat tempus resolutionis ejus, ita eum, quęsumus, prępares ad horam mortis, ut anima ejus, postquam in pace et tua gratia discesserit, in regnum tuum sempiternum suscipiatur; per merita Jesu Christi, Filii tui unici, Domini nostri Mediatoris et Salvatoris. Amen.
 

Prayer for a sick person when there appeareth small hope of recovery

Commendatio animę infirmi in articulo mortis.

OMNIPOTENS Deus, cum quo vivunt spiritus justorum perfectorum de hujus sęculi ergastulo liberati ; In manus tui, tanquam fidelis Creatoris et misericordis Salvatoris, humiliter commendamus animam istius famuli tui, cari fratris nostri; te suppliciter deprecantes ut in conspectu tuo pretiosa sit. Lava eam, quęsumus, in sanguine Agni illius immaculati, qui occisus est ad tollenda peccata mundi; ut elutis et deletis, si quas in miseria mundana pravitatis, ex carnali commercio, aut fallente diabolo, contraxit maculas, tibi pura et incontaminata pręsentetur. Nos autem, qui supersumus, doceas per hęc et alia mortalitatis indicia intelligere quam incerta sit et fragilis nostra conditio: dexteram tuam sic notam fac, et eruditos corde in sapientia, ut dum hic vivimus, in sancta illa et cœlesti sapientia omne studium collocemus, quę nos ad vitam sempiternam denique perducat ; per merita Jesu Christi, Filii tui unici, Domini nostri. Amen.
 

Commendatory Prayer

Oratio pro eis quorum mens aut conscientia vexatur.

BENEDICTE Domine, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis; hunc famulum tuum, ęgrimonia laborantem, ut pius et misericors respicias deprecamur. Scribis contra eum amaritudines, et consumere eum vis peccatis adolescentię ejus. Super eum confirmatus est furor tuus, et repleta est malis anima ejus. Sed, Deus misericors, qui sanctum verbum tuum ad nostram doctrinam scripsisti, ut per patientiam et consolationem sacrarum tuarum Scripturarum spem habeamus; da ei recte et seipsum noscere et minas promissionesque tuas intelligere, et nec confidentiam suam quę in te est amittere, nec eandem in alio nisi in te collocare. Da ei virtutem contra omnes tentationes, et sana omnes languores ejus. Calamum quassatum noli conterere, aut linum fumigans extinguere. Ne contine in ira tua misericordias tuas; sed auditui ejus da gaudium et lętitiam, ut exsultent ossa humiliata. A timore inimici eripe animam ejus; converte vultum tuum ad eum, et da ei pacem; per merita Jesu Christi Mediatoris et Domini nostri. Amen.

leaf

 

Prayer for persons troubled in mind or in conscience

Communio Infirmorum
 

Quoniam omnes mortales multis subitis periculis, morbis, et infirmitatibus sunt obnoxii, et semper incertum eis est quando ex hac vita sint decessuri ; ideo ut semper ad mortem sint parati, quandocunque Deo Omnipotenti placuerit eos avocare, Parochi subinde (sed pręsertim tempore pestis vel alius morbi contagiosi) hortentur parochianos suos ut Sacram Communionem Corporis et Sanguinis Christi Salvatoris nostri in Ecclesia publice administratam sępe percipiant; quatenus, si aliqua subito inciderit visitatio, minorem sollicitudinis habeant causam qui eo careant. Si tamen infirmus in Ecclesiam venire nequeat, sed Communionem in domo sua percipere cupiat; oportet eum id Parocho tempestive indicare, necnon significare quot cum ipso sint communicaturi (tres autem, vel duo ad minimum, necesse est adsint). Et loco convenienti in domo infirmi preparato, cum omnibus necessariis ita dispositis ut reverenter ministrare possit, Parochus ibi Sacram Communionem celebret; incipiens ab Oratione, Epistola, et Evangelio, hic sequentibus.
 

The Communion of the Sick

Oratio.

OMNIPOTENS sempiterne Deus, Conditor humani generis, qui quos diligis castigas, et flagellas omnem filium quem recipis; Miserere, quęsumus, hujus famuli tui, quem manu tua visitasti; et tribue ut infirmitatem suam patienter suscipiat, et pristinam corporis sanitatem, si sic fuerit placitum ante te, recipiat; et ut anima ejus quandocumque de corpore migraverit, tibi maculis exuta pręsentetur; per Jesum Christum Dominum nostrum. Amen.
 

Collect

Epistola.

Heb. xii. 5.

FILI mi, noli negligere disciplinam Domini, neque fatigeris dum ab eo argueris. Quem enim diligit Dominus, castigat: flagellat autem omnem filium quem recipit.
 

Epistle

Evangelium.

Joan. v 24.

AMEN, amen dico vobis, Quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam ęternam, et in judicium non venit, sed transit a morte in vitam.

Postea pergat Sacerdos secundum formam in Ordine Sacrę Communionis supra pręscriptam, incipiens ab his verbis: Vos quos vere et serio.

Tempore administrationis Sancti Sacramenti, Sacerdos ipse primus communicet, deinde eis administret qui ad communicandum cum infirmo designati sint, et postremo ipsi infirmo.

Sed si quis, propter vel gravitatem morbi, vel indicium opportunum Parocho non datum, vel defectum eorum qui cum eo communicare possint, vel aliud quodvis justum impedimentum, Sacramentum Corporis et Sanguinis Christi non sumat; doceat eum Parochus, quod si peccatorum eum vere pœniteat, si Jesum Christum pro se in Cruce mortem esse passum, et pro sua redemptione Sanguinem ejus profudisse, constanter credat, si beneficia per hoc sibi collata studiose recolat, eique gratias ex animo referat, Corpus et Sanguinem Christi Salvatoris nostri utiliter in animę salutem manducat et bibit, quamvis Sacramentum ore non accipiat.

Quando uno temporis spatio et visitatur infirmus, et Sacram Communionem percipit, tum ut res celerius procedat, Officium Visitationis ad Psalmum, In te, Domine, speravi, dirimat, et statim ad Communionem pergat.

Tempore pestis, morbi sudoriferi, vel similis contagionis, cum propter ejusdem timorem nulli parochiani vel vicini adduci poterint ut cum infirmis in eorum domibus communicent, liceat Ministro solo, si id infirmus diserte postulaverit, cum eo communicare.

Gospel

 

Return to the 1662 Book of Common Prayer in Latin

Web author: Charles Wohlers

U. S.EnglandScotlandWalesCanadaWorld