The Book of Common Prayer | ||||||
|
|
||
Ordo Vesperarum QUOTIDIE PER TOTUM ANNUM OBSERVANDUS. In principio Vesperarum Minister clara voce legat unam aliquam sive plures ex Sacræ Scripturæ Sententiis quæ consequuntur. Et postea dicat quod infra has Sententias scriptum est. CUM
averterit se impius ab impietate sua quam operatus est, et fecerit judicium
et justitiam, ipse animam suam vivificabit. Ezech. xviii. 27. DILECTISSIMI
fratres, Sacra Scriptura multis in locis nos commonefacit, ut multiplicia
peccata nostra et iniquitatem nostram agnoscamus et confiteamur; nec
ea in conspectu Dei Omnipotentis, Patris nostri cœlestis, audeamus
dissimulare; sed animo demisso, humili, contrito, et obedienti confiteamur;
quatenus, per infinitam bonitatem et misericordiam ejus, indulgentiam
consequamur. Et quanquam in omni tempore peccata nostra coram Deo humiliter
agnoscenda sunt, tunc tamen præcipue hoc agendum est cum in publicum
cœtum ideo convocati sumus, ut pro magnis ab eo collatis beneficiis
gratias referamus, ut ejus laudes dignas annuntiemus, et sanctissimum
ejus verbum audiamus, et ut quicquid animorum status aut corporis requirit
ab eo postulemus. Quapropter vos omnes qui adestis rogo et obsecro,
ut puro corde, et voce humili, ad thronum gratiæ cœlestis
mecum accedatis, ita me præeunte dicentes: |
Evening Prayer |
Confessio Generalis ab universa Congregatione, Ministro præeunte, dicenda, genibus flexis. OMNIPOTENS
et clementissime Pater; Peccavimus, et a viis tuis erravimus sicut oves
qui perierunt. Inventis et concupiscentiis cordis nostri nimium indulsimus.
Sacrosancta leges tuas violavimus. Quæ facienda erant omisimus;
Et quæ facienda non erant admisimus; Et in nobis nulla est salus.
Tu autem, Domine, miserere nostri, miserorum peccatorum. Parce, Deus,
peccata confitentibus. Pœnitentes restitue; Secundum promissiones
tuas humano generi in Christo Jesu Domino nostro declaratas. Propter
quem concede, clementissime Pater; Ut posthac pie, juste, sobrieque
vivamus, Ad gloriam sancti Nominis tui. Amen. |
Confession |
Absolutio, sive Remissio Peccatorum, a Sacerdote solo pronuntianda, ipso stante; populo, ut antea genuflexo. OMNIPOTENS Deus, Pater Domini nostri Jesu Christi, qui non vult mortem peccatoris, sed potius ut se ab impietate sua avertat, et vivat; quique Ministris suis potestatem dedit, immo præcepit, ut populo suo pœnitenti Absolutionem Remissionemque peccatorum eorum declarent et pronuntient: Ipse singulis vere pœnitentibus, et sacrosanctum Evangelium suum sincere credentibus, indulgentiam concedit et absolutionem. Quapropter veram pœnitentiam et Spiritum Sanctum ejus ab eo postulemus, quo hæc ei complaceant quæ nunc agimus, et vitam reliquam pure sancteque peragamus, et ita tandem ad æterna ejus gaudia perveniamus; per Jesum Christum Dominum nostrum. Amen. Tunc
Minister, genibus flexis, Orationem Dominicam dicat: populo
etiam, genibus flexis, cum illo eandem recitante. |
|
PATER noster, qui es in cœlis, Sanctificetur Nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, Sicut in cœlo, et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem; Sed libera nos a malo : Quia tuum est regnum, Potentia, et gloria, In sæcula sæculorum. Amen. Postea dicat etiam. Domine,
labia nostra aperies. Hic, omnibus sese erigentibus, dicat Sacerdos, Gloria
Patri, et Filio : et Spiritui Sancto. Tunc
dicantur vel cantentur Psalmi eo in ordine quo sunt præscripti.
Deinde Lectio ex veteri Testamento, sicut ordinatum est. Et
postea Magnificat
(sive Canticum Beatæ Mariæ
Virginis) [Anglicè] ut sequitur. |
|
Magnificat MAGNIFICAT
: anima mea Dominum. Vel
hic Psalmus; nisi in Die Mensis undevicesimo, quando legitur in
cursu ordinario Psalmorum. |
|
Cantate
Domino. CANTATE
Domino canticum novum : quia mirabilia fecit. Deinde
Lectio de Testamento Novo, sicut ordinatum est. Et post eam Nunc
dimittis (sive Canticum Simeonis) [Anglicè]
ut sequitur. |
|
Nunc
dimittis NUNC
dimittis servum tuum, Domine : secundum verbum tuum in pace. Vel hic Psalmus; nisi in Die Mensis duodecimo. Deus
misereatur. DEUS
misereatur nostri, et benedicat nobis : illuminet vultum suum
super nos, et misereatur nostri. Deinde
cantetur vel dicatur Symbolum Apostolorum a Ministro et populo, stantibus. |
|
CREDO
in Deum, Patrem Omnipotentem, Creatorem cœli et terræ: Et postea, hæ sequentes Preces, omnibus religiose genuflexis; Ministro primum alta voce pronuntiante. Dominus
vobiscum. Kyrie
eleison.. Deinde
Minister, Clerici, et populus alta voce dicant Orationem
Dominicam. |
Apostles' Creed |
PATER noster, qui es in cœlis, Sanctificetur Nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, Sicut in cœlo, et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem; Sed libera nos a malo. Amen. Deinde erigat se Sacerdos, sic dicens. Ostende
nobis, Domine, misericordiam tuam. Has
Preces sequantur tres Orationes : prima de Die; secunda, pro
Pace; tertia, pro Dei adjutorio adversus omnia pericula, sicut
posthac sequuntur quæ duæ posteriores Orationes
quotidie ad Vesperas dicantur sine mutatione. |
Lord's Prayer |
Secunda Oratio ad Vesperas. DEUS,
a quo sancta desideria, recta consilia, et justa sunt opera; Da
servis tuis illam quam mundus dare non potest pacem; ut et corda
nostra mandatis tuis dedita, et hostium sublata formidine tempora
sint tua protectione tranquilla. Per merita Jesu Christi
Salvatoris nostri. Amen. |
2nd Collect, for Peace |
Tertia Oratio, pro Dei adjutorio adversus omnia pericula. ILLUMINA, quæsumus Domine Deus, tenebras nostras : et totius hujus noctis insidias tu a nobis repelle propitius. Propter unicum Filium tuum, Salvatorem nostrum, Jesum Christum. Amen. In
Choris et Locis ubi Cantores sint, hic sequitur Antiphona. |
3rd Collect, for Aid against all Perils |
Oratio pro Regia Majestate. DOMINE,
Pater noster cœlestis, qui maximus potentissimusque es Rex regum,
Dominus dominantium, et principum unicus Moderator, qui de throno tuo
omnes terræ incolas intueris; Supplices te rogamus ut Dominum
nostrum clementissimum, Regem Georgium, benignus respicias; et eum Sancti
tui Spiritus gratia ita adimpleas, ut semper ad tuam voluntatem se inclinet,
et in via tua ambulet. Accumula in eum cœlestia tua dona; fac
ut diu sanus et salvus vivat ; eum ita corrobora ut omnes hostes devincat;
et tandem, post hanc vitam, ad æternæ beatitudinis gaudia
perveniat. Per Jesum Christum Dominum nostrum. Amen. |
Prayer for the King's Majesty. |
Oratio pro Domo Regia. OMNIPOTENS Deus, fons totius bonitatis, supplices te rogamus, ut clementem Reginam nostram Mariam, Regis Matrem Reginam Alexandram, Edvardum Principem Walliæ, et universam Gentem Regiam, benedicere, Spiritu Sancto tuo adornare, cœlesti gratia ditare, omni felicitate prosperare, et ad regnum tuum cœleste perducere digneris. Per Jesum Christum Dominum nostrum. Amen. |
Prayer for the Royal Family |
Oratio pro Clero et Populo. OMNIPOTENS
sempiterne Deus, qui facis mirabilia magna solus; Prætende
super famulos tuos Pontifices nostros, et Parochos, et super
cunctos Greges illis commissos, Spiritum gratiæ salutaris;
et ut in veritate tibi complaceant, perpetuum eis rorem tuæ
benedictionis infunde. Hoc quæsumus Domine, donare
digneris, in honorem Advocati et Mediatoris nostri Jesu Christi.
Amen. |
Prayer for the Clergy & People |
Oratio Sancti Chrysostomi. OMNIPOTENS Deus, qui nobis gratiam dedisti, ut hoc tempore concordes te communi supplicatione invocemus; et duobus vel tribus congregatis in Nomine tuo te quod rogaverint daturum polliceris: Vota, quæsumus, Domine, et petitiones famulorum tuorum, jam prout illis maxime expediat, prosequere; nobis in hoc sæculo veritatis tuæ cognitionem et in futuro vitam largiens æternam. Amen. 2 ad Corinthios, cap. xiii. GRATIA Domini nostri Jesu Christi, et charitas Dei, et communicatio Sancti Spiritus, sit cum omnibus nobis in sæcula sæculorum. Amen. Finis Ordinis Vesperarum per totum Annum. |
Prayer of St. Chrysostom |
¶ In Festis Natalis Domini, Epiphaniæ, S. Matthiæ, Paschæ, Ascensionis, Pentecostes, S. Joannis Baptistæ, S. Jacobi, S. Bartholomæi S. Mattæi, SS. Simonis et Judæ, et S. Andreæ, et in Dominica S. Trinitatis, ad Matutinas, loco Symboli Apostolorum, hæc Confessio Christianæ Fidei nostræ quam vulgo vocant Symbolum Sancti Athanasii, cantetur vel dicatur a Ministro et populo, stantibus. Quicunque vult. QUICUNQUE
vult salvus esse : ante omnia opus est ut teneat Catholicam Fidem. |
Athanasian Creed |
Return to the 1662 Book of Common Prayer in Latin
Web author: Charles Wohlers |