Ordo
Administrandi
Coenam Dominicam,
SIVE
Sacram
Communionem.
Quotquot
cupiunt participes fieri Sacræ Communionis indicent nomina
sua Parocho, aliqua saltem hora diei præcedentis.
Si
quis autem eorum fuerit manifeste criminosus, vel verbis aut
facto proximum injuria affecerit, et Populus eo offensus fuerit;
Parochus, ejus rei certior factus, advocet eum et commonefaciat
ne ullo modo audeat accedere ad Mensam Domini, donec se pravam
vitam suam revera pnitenter correxisse, et tum Populo quem
offenderit, tum illis quos injuria affecerit, satisfecisse
ostenderit; vel ad minimum se hoc quam primum commode fieri
possit facturum professus fuerit.
Eodem
modo eos etiam admoneat Parochus quos inter se simultates et odia
habere intelligat; nec eos, donec invicem reconciliatos esse
certo sciat, permittat Mensæ Domini fieri participes.
Quorum si alter animo lubenti omnem injuriam sibi factam alteri
condonare velit, et ipse satisfacere pro eo quod inique fecerit;
alter vero, ut cum illo in gratiam, prout Christianum decet,
redeat, non adduci possit, sed in malitia sua perseveret
obstinatus: tum Parochus pnitentem admittat ad Sacram
Communionem, pertinacem vero ab eadem arceat. Proviso semper,
quod omnis Parochus, si quos ita arceat, it in hoc vel in
præcedenti hujusce Rubricæ capitulo præscriptum
est, ante quatuordecim dies exactos totam rem exponat Ordinario,
qui cum reo secundum Canonem lege aget.
Mensa,
mundo linteamine albi coloris ei in tempore Communionis
superposito, in medio Ecclesiæ stet, aut in Choro, ubi
Preces Matutinæ et Vespertinæ sunt dicendæ. Et
Sacerdos, stans ad septentrionale Mensæ latus, dicat,
Orationem Dominicam, cum Oratione sequenti, populo genuflexo.
|
Order
of the Administration of the Lord's Supper, or Holy Communion
|
PATER
noster, qui es in clis, Sanctificetur Nomen tuum. Adveniat
regnum tuum. Fiat voluntas tua, Sicut in clo, et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita
nostra, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos
inducas in tentationem; Sed libera nos a malo. Amen.
|
Lord's
Prayer
|
Oratio.
OMNIPOTENS
Deus, cui omne cor patet et omnis voluntas loquitur, et quem
nullum latet secretum: Purifica per infusionem Sancti Spiritus
cogitationes cordis nostri, ut te perfecte diligere, et sanctum
Nomen tuum digne laudare mereamur; per Christum Dominum nostrum.
Amen.
|
Collect
for Purity
|
Tum
Sacerdos, ad populum conversus, DECEM MANDATA clarè
recitet; populus autem, genibus flexis, post unumquodque Mandatum
a Deo indulgentiam pro violatione ejusdem tempore præterito,
et gratiam qua id observent in futuro, in hunc modum postulet
Minister. Locutus
est Deus cunctos sermones hos: Ego sum Dominus Deus tuus: non
habebis Deos alienos coram me. Populus.
Domine, miserere nostri, et corda nostra ad servandam hanc legem
inclina. Minister.
Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ
est in clo desuper, et quæ
in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra.
Non adorabis ea, neque coles: Ego sum Dominus Deus tuus fortis,
zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et
quartam generationem eorum qui oderunt me, et faciens
misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt
præcepta mea. Populus.
Domine, miserere nostri, et corda nostra ad servandam hanc legem
inclina. Minister.
Non assumes Nomen Domini Dei tui in vanum: nec enim
habebit insontem Dominus eum qui assumpserit Nomen Domini Dei sui
frustra. Populus.
Domine, miserere nostri, et corda nostra ad servandam hanc
legem inclina. Minister.
Memento ut diem Sabbati sanctifices. Sex diebus operaberis, et
facies omnia opera tua; septimo autem die Sabbatum Domini Dei tui
est. Non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus, et filia
tua, servus tuus, et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui
est intra portas tuas. Sex enim diebus fecit Dominus clum
et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit
in die septimo: idcirco benedixit Dominus diei Sabbati, et
sanctificavit eum. Populus.
Domine, miserere nostri, et corda nostra ad servandam hanc legem
inclina. Minister. Honora patrem tuum et
matrem tuam; ut sis longævus super terram, quam Dominus
Deus tuus dabit tibi. Populus.
Domine, miserere nostri, et corda nostra ad servandam hanc legem
inclina. Minister.
Non occides. Populus.
Domine, miserere nostri, et corda nostra ad servandam hanc legem
inclina. Minister.
Non mchaberis. Populus.
Domine, miserere nostri, et corda nostra ad servandam hanc legem
inclina. Minister.
Non furtum facies. Populus.
Domine, miserere nostri, et corda nostra ad servandam hanc legem
inclina. Minister.
Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
Populus. Domine, miserere nostri, et
corda nostra ad servandam hanc legem inclina.
Minister. Non concupisces domum proximi tui, nec
desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non
asinum, nec omnia quæ illius sunt.
Populus. Domine, miserere nostri, et
has omnes leges tuas in cordibus nostris, quæsumus,
inscribas.
|
Ten
Commandments
|
Deinde
sequatur altera ex hisce duabus orationibus pro Rege, Sacerdote
stante ut antea et dicente,
Oremus.
OMNIPOTENS
Deus, cujus regnum est æternum, et potentia infinita;
Miserere universæ
Ecclesiæ; et sic dirige cor electi famuli tui Georgii Regis
et gubernatoris nostri, ut cognoscat se esse ministrum tuum, et
ante omnia quærat gloriam et honorem tuum: et ut nos
omnesque ejus subditi, agnoscentes, ut decet, eum a te habere
imperium, fideliter ei serviamus, eum honoremus, et ipsi
humiliter obsequamur, in te et propter te, juxta præceptum
et ordinationem tuam; per Jesum Christum Dominum nostrum, qui
tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia
sæcula sæculorum. Amen.
Sive.
OMNIPOTENS
sempiterne Deus, in cujus verbo sancto docemur corda Regum in
manibus tuis esse gubernanda, et a te prout divinæ
sapientiæ tuie visum sit disponi et inclinari: Supplices te
rogamus ut cor Georgii famuli tui, Regis et gubernatoris nostri,
ita disponas et gubernes, ut in omnibus suis cogitationibus,
verbis, et operibus, tuum honorem et gloriam semper quierat, et
populum tuum curæ suæ commissum in prosperitate,
pace, et pietate custodire studeat: Hoc præsta, misericors
Pater, propter dilectum Filium tuum Jesum Christum Dominum
nostrum. Amen.
Deinde
dicatur Oratio de Die. Et post eam statim Epistolam legat
Sacerdos, dicens, Epistola [Sive
Portio Scripturæ pro Epistola assignata] scripta est in
Capitulo et incipit ad Versum .
Finita Epistola dicat, Hic explicit
Epistola. Deinde, (populo universo se
erigente,) legat Evangelium, dicens, Sanctum Evangelium
scriptum est in Capitulo et incipit ad Versum .
Finito Evangelio, cantetur vel dicatur hoc
sequens Symbolum, populo adhuc stante, ut antea.
|
Prayers
for the King
|
CREDO
in unum Deum, Patrem Omnipotentem, Factorem cli et terræ,
Atque visibilium omnium et invisibilium: Et
in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum, Et ex
Patre natum ante omnia sæcula, Deum de Deo, Lumen de
Lumine, Deum verum de Deo vero, Genitum, non factum,
Consubstantialem Patri: Per quem omnia facta sunt, Qui propter
nos homines, et propter nostram salutem, descendit de clis,
Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, Et homo
factus est, Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato. Passus
et sepultus est, Et resurrexit tertia die secundum Scripturas, Et
ascendit in clum, Sedet ad dexteram Patris. Et iterum
venturus est cum gloria, judicare vivos et mortuos: Cujus regni
non erit finis. Et in Spiritum Sanctum,
Dominum et Vivificantem, Qui ex Patre Filioque procedit, Qui cum
Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur, Qui locutus est
per Prophetas. Et unam Catholicam et Apostolicam Ecclesiam.
Confiteor unum Baptisma in remissionem peccatorum, Et exspecto
Resurrectionem mortuorum, Et vitam venturi sæculi. Amen.
Tunc
Parochus annuntiet populo ea quæ Hebdomade sequenti
observanda sint Festa aut Jejunia. Tunc etiam, si occasio erit,
Communio indicetur celebranda: Denuntiationes fiant de
conjungendis in matrimonio: Brevia etiam, Citationes, et
Excommunicationes perlegantur. Nihil autem in Ecclesia, tempore
Officii Divini, promulgetur vel edicatur, nisi a Ministro; nec ab
eo quidquam nisi quod in hujusce Libri Regulis præscriptum
sit,. aut Regis, vel Ordinarii Loci, auctoritate sancitum.
Deinde
sequatur Concio, aut una ex Homiliis auctoritate vel jam editis
vel posthac edendis.
Postea
Sacerdos, ad Mensam Domini reversus, incipiat Offertorium, unam
vel plures dicens ex hisce sequentibus Sententiis, prout ejus
arbitrio visum fuerit.
|
Nicene
Creed
|
SIC
luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona,
et glorificent Patrem vestrum qui in clis est. S.
Matt. v. 16. Nolite thesaurizare vobis
thesauros in terra; ubi ærugo et tinea demolitur, et ubi
fures effodiunt et furantur: thesaurizate autem vobis thesauros
in clo: ubi neque ærugo nec tinea demolitur, et ubi
fures non effodiunt nec furantur. S. Matt. vi. 19, 20.
Omnia quæ vultis ut faciant vobis homines, et vos facite
illis: hæc est enim Lex et Prophetæ.
S. Matt. vii. 12. Non omnis qui dicit mihi,
Domine, Domine, intrabit in regnum clorum: sed qui facit
voluntatem Patris mei qui in clis est, ipse intrabit.
S. Matt. vii. 21. Stans autem Zacchæus,
dixit ad Dominum, Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do
pauperibus: et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum.
S. Luc. xix. 8. Quis militat suis
stipendiis unquam? Quis plantat vineam, et de fructu ejus non
edit? Quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat? 1
Cor. ix. 7. Si nos vobis spiritualia
seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus? 1
Cor. ix. 11. Nescitis quoniam qui in
sacrario operantur, quæ de sacrario sunt edunt: et qui
altari deserviunt, cum altari participant? Ita et Dominus
ordinavit iis qui Evangelium annuntiant de Evangelio vivere. 1
Cor. ix. 13, 14. Qui parce seminat, parce
et metet; et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus
et metet. Unusquisque prout destinavit in corde suo, non ex
tristitia, aut ex necessitate: hilarem enim datorem diligit Deus.
2 Cor. ix. 6, 7. Communicet is qui
catechizatur verbo ei qui se catechizat, in omnibus bonis. Nolite
errare, Deus non irridetur: quæ enim seminaverit homo, hæc
et metet. Gal. vi. 6, 7, 8. Dum
tempus habemus, operemur bonum ad omnes: maxime autem ad
domesticos fidei. Gal. vi. 10. Est
quæstus magnus pietas, cum sufficientia: nihil enim
intulimus in hunc mundum; haud dubium quod nec auferre quid
possumus. 1 Tim. vi. 6, 7. Divitibus
hujus sæculi præcipe
facile tribuere, communicare: thesaurizare sibi fundamentum bonum
in futurum, ut apprehendant veram vitam. 1 Tim. vi. 17, 18,
19. Non enim injustus Deus, ut obliviscatur
operis vestri, et dilectionis quam ostendistis in Nomine ipsius,
qui ministrastis sanctis, et ministratis. Heb. vi. 10.
Beneficentiæ autem et communionis nolite oblivisci :
talibus enim hostiis promeretur Deus. Heb. xiii. 16.
Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum
necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo
charitas Dei manet in eo? 1 S. Joan. iii. 17.
Ex substantia tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam
ab ullo paupere: ita enim fiet ut nec a te avertatur facies
Domini. Tob. iv. 7. Quomodo potueris,
ita esto misericors. Si multum tibi fuerit, abundanter tribue: si
exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude:
præmium enim bonum tibi thesaurizas in die necessitatis.
Tob. iv. 8, 9, 10. Fneratur
Domino qui miseretur pauperis: et vicissitudinem suam reddet ei.
Prov. xix. 17. Beatus qui intelligit
super egenum et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus.
Psal. xli. 2.
Dum
hæ Sententiæ leguntur, Diaconi, vel Ædiles, vel
alius quisquam idoneus ad hoc deputatus, Eleemosynas pro
Pauperibus, ceteraque populi dona devota, in vase decenti a
Parochia ad hoc præparando accipiant.: idque reverenter
afferant ad Sacerdotem, qui id in Sacra Mensa humiliter offerat
et deponat.
Deinde
Sacerdos, si Communio celebranda sit, Panis et Vini quod satis
judicaverit Mensæ imponat. Quo facto Sacerdos dicat,
|
Offertory
Sentences.
|
OREMUS
pro universo statu Ecclesiæ Christi hic in terra
militantis.
OMNIPOTENS
sempiterne Deus, qui per sanctum Apostolum tuum nos docuisti
facere orationes, obsecrationes, et gratiarum actiones pro
omnibus hominibus: Supplices te rogamus ut clementer [eleemosynas
atque oblationes nostras accipias, et Si
nullæ sunt eleemosynæ aut oblationes, hæc
verba, de eleemosynis et oblationibus accipiendis non sunt
dicenda] has preces nostras exaudias, quas offerimus
Divinæ Majestati tuæ: Supplicantes ut veritatis,
unitatis, et concordiæ spiritum Catholicæ Ecclesiæ
tuæ perpetuo inspires: Et præsta ut omnes qui sanctum
Nomen tuum confitentur, in sancti verbi tui veritate consentiant,
et in unitate et pia charitate concordes vivant. Insuper te
rogamus ut omnes Christianos Reges, Principes, et Gubernatores,
salvos facias et defendas; et præcipue famulum tuum
Georgium Regem nostrum; ut sub eo pie et tranquille gubernemur:
Præsta quoque universo Concilio ejus, singulisque
magistratu sub eo fungentibus, ut recte ac sine personarum
acceptione jus dicant, quo scelera et nequitia corrigantur, et
vera tua religio, virtusque, stabiliantur. Da gratiam, Pater
clestis, omnibus Episcopis et Parochis, ut tam vita quam
doctrina sua verum vivumque verbum tuum annuntient, et sancta tua
Sacramenta recte et rite ministrent. Et universo populo tuo
tribue gratiam tuam; et præcipue huic congregationi
præsenti; ut humili animo et debita reverentia audiant et
accipiant sanctum verbum tuum: et tibi fideliter serviant in
sanctitate et justitia omnibus diebus vitæ
suæ. Supplices etiam te rogamus, Domine, ut pro bonitate
tua eos omnes consoleris et adjuves, qui in hac temporali vita
tribulatione, mstitia, inopia, morbo, aliisve rebus
adversis laborant. Benedicimus quoque sancto Nomini tuo propter
omnes famulos tuos in fide et timore tuo defunctos; te rogantes
ut gratiam nobis concedas qua, bona eorum exempla secuti, nos una
cum illis clestis regni tui fiamus participes : Hoc,
Pater, largiri digneris, propter Jesum Christum unicum nostrum
Mediatorem atque Advocatum. Amen.
|
Prayer
for the whole state of Christ's Church
|
Cum
Parochus celebrationem Sacræ Communionis futuram annuntiat,
(id quod semper vel in Dominica, vel in Festo aliquo, proxime
præcedenti, faciendum est,) post Concionem aut Homiliam
finitam, hanc sequentem legat Exhortationem.
DILECTISSIMI,
propositum habeo, Deo adjuvante, die proximo
omnibus pie et devote animo affectis Sacramentum illud
consolatorium Corporis et Sanguinis Christi administrare: ut ab
eis accipiatur in memoriam Crucis ejus et Passionis piacularis,
per quam solam peccatorum remissionem consequimur, et regni
clorum efficimur participes. Quare oportet nos Deo
Omnipotenti, Patri clesti nostro, ideo humiliter et ex
animo gratias agere, quia Filium suum Salvatorem nostrum Jesum
Christum dedit, non solum ut pro nobis moreretur, sed ut nobis
pabulum spirituale fieret in sacrosancto illo Sacramento. Quod
cum digne accipientibus res tam divina sit, tam consolatoria, iis
autem, qui indigne accipere audeant, tam periculosa: meum
officium est vos cohortari, ut interea vobiscum reputetis, quanta
sit sacrosancti illius Mysterii dignitas, quantum in ejusdem
indigna participatione periculum: et ut conscientias vestras, non
leviter, nec more hypocritarum coram Deo, sed ita penitus
inspiciatis et exploretis, ut vos ad tam cleste convivium
in sanctitate accedentes, et nuptiali illa veste quam in Sacra
Scriptura requirit indutos, accipiat Deus ut dignos qui Mensæ
illius sacræ fiatis participes. Quod
ut fiat, hæc ineunda est ratio. Imprimis ad normam
præceptorum Dei mores vestros exploretis: et in quo
intellexeritis vos, voluntate, verbo, aut opere offendisse, in eo
iniquitatem vestram flebiliter coram Deo agnoscatis, ita tamen ut
certo sit vobis propositum vitam melius instituere. Quod si
peccata vestra ea esse deprehenderitis quæ non solum Deo,
sed etiam proximis offensioni sint, tum vos oportebit iis
vosmetipsos reconciliare, et paratos esse pro virili satisfacere
pro omnibus injuriis alii cuicumque per vos illatis, et aliis
similiter suas contra vos offensas condonare, sicut et vos pro
vestris a Deo veniam impetrare velitis. Quod nisi fiat, ad hoc
tantum valet sacræ Communionis participatio, ut damnationem
vestram adaugeat. Quare siquis vestri blasphemus sit, si verbi
Dei adversarius vel obtrectator, si adulterii vel malitiæ,
vel invidiæ, vel alius cujusvis peccati gravioris sit reus,
aut propter peccata pnitenter doleat, aut ab illa sacra
Mensa se abstineat: ne post sacrosanctum illud Sacramentum
sumptum, in eum, sicut in Judam, introeat diabolus, et eum, omni
iniquitate repletum, ad exitium tam corporis quam animæ
perducat. Quia autem necesse est, ut ad
sacram Communionem nemo accedat, nisi qui Divinæ
misericordiæ plenam fiduciam habeat et tranquillam
conscientiam: si quis vestrum conscientiam suam rationibus supra
memoratis sedare nequeat, sed plus solatii desideret, vel
consilii, ad me se conferat aut ad aliquem alium verbi Dei
Ministrum prudentem et eruditum, et dolorem suum detegat : ut per
ministrationem sancti verbi Dei beneficium absolutionis
consecutus, conscientiam suam tranquillare, et omnes dubitationes
scrupulosque deponere valeat.
Sive,
si quando populum Sacram Communionem negligere perspexerit, loco
præcedentis hanc sequentem faciat exhortationem.
DILECTISSIMI
fratres, die propositum habeo, Dei gratia, Cnam
Dominicam celebrare: ad quam, pro Deo, vos omnes voco qui
adestis, et propter Dominum Jesum Christum obsecro, ne ad eam,
tam amanter a Deo ipso vocati, venire abnuatis. Non ignoratis
quam molestum sit et inhumanum, quod, cum quis magnificum
apparaverit con vivium, et mensam suam adeo epulis instruxerit ut
nihil desit nisi ut convivæ accumbant, ipsi qui vocati sunt
tam temere quam ingrate negent se affuturos. Quis vestrum, si
secum eo pacto ageretur, non succenseret? Quis non gravem
injuriam sibi factam putaret? Quamobrem, dilectissimi in Christo,
caveatis, quæso, ne, sacram hanc Cnam devitantes,
contra vos indignationem Dei commoveatis. Facile est quidem
dictu, Nolo communicare, nam quominus hoc faciam mundana negotia
prohibent. Non tamen ita facile coram Deo accipiuntur hujusmodi
excusationes. Si quis dicat, Accedere non audeo, quia graviter
peccavi: cur, quæso, non se corrigit, et mores emendat?
Nonne vos pudet, Deo vocante, negare vos affuturos? An vos,
quando ad Deum redeundum est, excusabitis? An vos minus paratos
esse profitebimini? Vobiscum diligenter reputetis, quam nihil
apud Deum valeant hujusmodi fictæ excusationes. Qui
convivium illud in Evangelio ideo recusarunt, quia villam
empserunt, aut juga boum probare voluerunt, aut uxores duxerunt,
non ob hæc excusati habiti sunt, sed clesti convivio
indigni. Quod ad me attinet, paratus adero vos autem pro officio
meo in Nomine Dei voco, pro Christo vos invito, et propter
salutem vestram adhortor, ut hujus sacræ Communionis sitis
participes. Cum enim Filius Dei non dedignatus sit animam suam
pro salute vestra in Cruce moriendo ponere, oportet vos in
memoriam sacrificii mortis ejus, sicut ipse jussit, Communionem
accipere. Quod si negligitis, considerate vobiscum quantam
injuriam Deo inferatis, et quam grave supplicium ob hoc vobis
immineat, dum a Mensa Dominica obstinate vos continetis,
sejungitisque a fratribus, qui ut epulis illis clestibus
vescantur conveniunt. Quæ si serio perpendatis, Dei gratia
meliora sentietis: quod ut fiat, Deo Omnipotenti, Patri nostro
clesti, supplicare non desinemus.
Cum
celebranda est Communio, Communicaturis ad participationem Sancti
Sacramenti commode collocatis, hanc Exhortationem recitet
Sacerdos.
VOS,
dilectissimi in Do mino, qui vultis ad sacram Communionem
Corporis et Sanguinis Christi Salvatoris nostri accedere,
considerare oportet quomodo Beatus Paulus omnes cohortatur, ut
prius se probent et inspiciant quam de Pane illo edere, et de
Calice illo bibere, audeant. Nam sicut admodum salutare est
pnitenti corde et viva fide sacrosanctum illud percipere
Sacramentum: (tunc enim Christi Carnem spiritualiter edimus, et
Sanguinem bibimus; in Christo habitamus, et Christus in nobis;
unum efficimur cum Christo, et nobiscum Christus;) ita etiam idem
indigne accipientibus grave est periculum. Tunc enim rei sumus
Corporis et Sanguinis Christi Salvatoris nostri : judicium nobis
manducamus et bibimus, non dijudicantes Corpus Domini: iram Dei
contra nos accendimus, provocantes eum ut nos variis morborum
mortisque plagis percutiat. Dijudicate ergo vosmetipsos, fratres,
ne a Domino judicemini: pniteat vos serio peccatorum
præteritorum: in Christo Salvatore constantissime
confidite: mores vestros corrigite: erga omnes perfectam habete
charitatem; ita enim digni eritis qui istorum Mysteriorum
sacrorum sitis participes. Sed et ante omnia necesse est ut Deo,
Patri, Filio, et Spiritui Sancto, toto cordis affectu gratias
humiliter agatis, quod mundum redemit per Passionem et Mortem
Christi Salvatoris nostri, Dei et Hominis, qui humiliavit seipsum
usque ad mortem, mortem autem Crucis, propter nos miseros
peccatores, qui in tenebris et mortis umbra jacebamus: ut nos Dei
filios efficeret, et ad vitam æternam exaltaret. Et ut
semper memores essemus ineffabilis illius charitatis Magistri
nostri et unici Salvatoris, Jesu Christi, pro nobis ita mortui,
et beneficiorum innumerabilium quæ per pretiosam Sanguinis
sui effusionem nobis comparavit, sancta ipse Mysteria instituit,
tanquam amoris sui pignora, et in mortis suæ perpetuam
commemorationem, ad insignem nostram et infinitam consolationem.
Ei igitur, cum Patre et Spiritu Sancto, (prout merito debemus,)
gratias agamus indeficientes; sanctæ ejus voluntati totos
nos subjiciamus, et ei in vera sanctitate et justitia, omnibus
diebus vitæ nostræ servire studeamus. Amen.
Deinde
Sacerdos alloquatur communicaturos his verbis,
VOS
quos vere et serio peccatorum vestrorum pnitet, qui erga
proximos veram habetis charitatem, qui vitam novam instituere
decrevistis, mandatis Dei obsequendo, et in viis ejus posthac
ambulando: Cum fide accedite, ut hoc sanctum percipiatis
Sacramentum ad vestram consolationem; et, reverenter genuflexi,
humilem vestram Deo Omnipotenti confessionem facite.
|
Exhortations.
|
Deinde
flat hæc generalis Confessio in nomine eorum qui
communicaturi sunt, per unum ex Ministris, qui, cum universo
populo, genua humiliter flectat et dicat,
OMNIPOTENS
Deus, Pater Domini nostri Jesu Christi, Conditor omnium rerum,
Omnium hominum judex: Confitemur et deploramus multiplicia
peccata et delicta nostra, Quæ subinde impie admisimus,
Cogitatione, verbo, et opere, Contra Divinam Majestatem tuam,
Provocantes adversus nos justissimam iram et indignationem tuam.
Serio nos pnitet, Et ex animo dolemus ob has
prævaricationes nostras: Quanim recordatio nobis acerba
est, Onus intolerabile. Miserere nostri, Miserere nostri, Pater
misericors; Propter Filium tuum J esum Christum Dominum nostrum,
Quod præteritum est nobis condona: Et concede ut semper
posthac Tibi in novitate vitæ serviamus et placeamus, Ad
honorem et gloriam Nominis tui; per Jesum Christum Dominum
nostrum. Amen.
|
Confession
|
Deinde
Sacerdos, (aut Episcopus, si adsit,) se erigat, et ad populum
conversus, hanc pronuntiet Absolutionem.
OMNIPOTENS
Deus, Pater noster clestis, qui pro magna misericordia sua
omnibus ex animo pnitentibus, ad se cum vera fide
conversis, peccatorum remissionem est pollicitus: Misereatur
vestri, et dimittat vobis omnia peccata vestra: liberet vos ab
omni malo, conservet et confirmet in omni bono, et ad vitam
perducat æternam; per Jesum Christum Dominum nostrum.
Amen.
|
Absolution.
|
Deinde
Sacerdos dicat,
AUDITE
quam consola toriis verbis omnes ad se veraciter conversos
alloquitur Christus Salvator noster.
VENITE
ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.
S. Matt. xi. 28. Sic Deus dilexit mundum,
ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum non
pereat, sed habeat vitam æternam. S. Joan. iii. 16.
Audite etiam quid dicat Sanctus Paulus.
Fidelis sermo, et omni acceptione dignus, quod Christus Jesus
venit in hunc mundum peccatores salvos facere. 1 Tim. i. 15.
Audite etiam quid dicat Sanctus Joannes. Si
quis peccaverit, Advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum
justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. 1 S. Joan.
ii. 1, 2.
Postea
pergat Sacerdos, dicens,
SURSUM
corda. Resp.
Habemus ad Dominum.
Sacerdos. Gratias agamus Domino Deo nostro.
Resp. Dignum et justum est.
Deinde
Sacerdos, ad Mensam Dominicam conversus, dicat,
VERE
dignum et justum est, æquum et salutare, nos tibi semper et
ubique gratias agere, Domine sancte, Pater* omnipotens, æterne
Deus. *[Hæc
verba sancte, Pater in Dominica SS.
Trinitatis omittenda sunt.]
Hic
sequatur Propria Præfatio de Tempore, si quæ
assignata sit; alioqui statim subjungatur,
ET
ideo cum Angelis et Archangelis, cumque omni militia clestis
exercitus, Nomen tuum laudamus, et hymnum gloriæ tuæ
canimus, sine fine dicentes,
SANCTUS,
Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth, Pleni sunt cli et
terra gloria tua: Gloria tibi, Domine altissime. Amen.
|
Comfortable
Words.
|
PRÆFATIONES
PROPRIÆ.
In
Die Nativitatis Domini, et septem diebus sequentibus.
QUIA
dedisti Jesum Christum, Filium tuum unicum, ut hoc tempore pro
nobis nasceretur: qui, operante Spiritu Sancto, verus Homo factus
est ex substantia Virginis Mariæ matris suæ: idque
sine labe peccati, ut nos ab omni peccato mundaret. Et ideo cum
Angelis, &c.
In
die Paschæ, et septem diebus sequentibus.
SED
te potissimum prædicare, propter Resurrectionem gloriosam
Filii tui Jesu Christi Domini nostri: Ipse enim verus est Agnus
Paschalis, qui pro nobis immolatus abstulit peccata mundi, qui
mortem nostram moriendo destruxit, et vitam resurgendo nobis
æternam reparavit. Et ideo cum Angelis, &c.
In
Die Ascensionis Domini, et septem diebus sequentibus.
PER
dilectissimum Filium tuum Jesum Christum Dominum nostrum; qui
post gloriosissimam Resurrectionem suam omnibus Apostolis suis
manifestus apparuit, et ipsis cernentibus est elevatus in clum,
ut pararet nobis locum: ut ubi ipse est, eo et nos ascenderemus,
et cum ipso in gloria regnaremus. Et ideo cum Angelis, &c.
In
Die Pentecostes, et sex diebus sequentibus.
PER
Jesum Christum Dominum nostrum; secundum cujus veracem
promissionem Spiritus Sanctus hoc tempore, facto repente sono
tanquam advenientis spiritus vehementis, de clo in
similitudine linguarum tanquam ignis, in Apostolos descendit, ut
eos doceret, et in omnem veritatem duceret: quibus etiam contulit
et diversarum donum linguarum, et fortitudinem qua cum ferventi
zelo omnes gentes constanter evangelizarent: quo factum est ut
nos ex tenebris erroris in claram lucem et veram cognitionem tui,
et Filii tui Jesu Christi, educti essemus. Et ideo cum Angelis,
&c.
In
Festo tantum SS. Trinitatis.
QUI
unus es Deus, unus es Dominus; non in unius singularitate
Personæ, sed in unius Trinitate Substantiæ. Quod enim
de Patris gloria credimus, hoc de Filio, hoc de Spiritu Sancto,
sine differentia discretionis sentimus. Et ideo cum Angelis, &c.
Quarum
post singulum Præfationum statim cantetur vel dicatur,
ET
ideo cum Angelis et Archangelis, cumque omni militia clestis
exercitus, Nomen tuum laudamus, et hymnum gloriæ tuæ
canimus, sine fine dicentes,
SANCTUS,
Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth, Pleni sunt cli et
terra gloria tua: Gloria tibi, Domine altissime. Amen.
|
Proper
Prefaces
|
Deinde
Sacerdos, ad Mensam Dominicam genuflexus, hanc sequentem dicat
Orationem nomine eorum omnium qui communicare volunt.
NON
justitiæ nostræ, misericors Domine, sed multitudinis
magnarum miserationum tuarum fiducia, ad hanc Mensam tuam
accedere audemus. Non sumus digni qui vel micas sub Mensa tua
colligamus. Tu autem idem ille es Dominus, cui proprium est
semper misereri : Tribuas igitur nobis, benigne Domine, Carnem
dilecti Filii tui Jesu Christi ita manducare, et Sanguinem ejus
bibere, ut corpora nostra immunda per Corpus ejus mundentur, et
animæ per pretiosissimum ejus Sanguinem laventur, et nos
perpetuo habitemus in eo, et ipse in nobis. Amen.
|
Prayer
of humble access.
|
Cum
Sacerdos, stans ante Mensam, ita Panem et Vinum disposuit ut
promptius et decentius coram populo Panem frangere, et in manus
suas Calicem accipere possit, dicat Orationem Consecrationis, ut
sequitur.
OMNIPOTENS
Deus, Pater noster clestis, qui pro misericordiæ tuæ
pietate unicum Filium tuum Jesum Christum dedisti, ut mortem in
Cruce pro nostra redemptione pateretur; qui ibi (unica sui ipsius
oblatione semel facta) plenum, perfectum, et sufficiens
sacrificium, oblationem, et satisfactionem pro totius mundi
peccatis fecit; et instituit, et in sancto Evangelio suo nobis
præcepit observare, pretiosæ mortis illius memoriam,
usque dum rediret, perpetuam: Exaudi nos, misericors Pater,
supplices te rogamus: et concede ut nos has creaturas tuas panis
et vini, secundum sanctam Filii tui Jesu Christi Salvatoris
nostri institutionem, in mortis et passionis ejus memoriam,
percipientes participes simus beatissimi Corporis et Sanguinis
ejus: Qui, in qua nocte tradebatur, (Hic
Sacerdos in manus suas accipiat Panetam:) accepit Panem;
Et tibi gratias agens, (Hic frangat Panem:)
fregit, deditque discipulis suis, dicens, Accipite, et manducate.
(Hic omni Pani manum imponat:) Hoc
est enim Corpus meum, quod pro vobis datur: Hoc facite in meam
commemorationem. Simili modo posteaquam cnatum est,
accipiens (Hic in manum suam Calicem
accipiat:) Calicem; item tibi gratias agens, dedit illis,
dicens, Bibite ex eo omnes ; (Hic manum
imponat cuique Vasi, sive Calici sive Lagenæ, quo insit
Vini aliquod consecrandi:) Hic est enim Sanguis meus Novi
Testamenti, qui pro vobis et pro multis effunditur in remissionem
peccatorum: Hoc facite, quotiescumque bibetis, in meam
commemorationem. Amen.
Deinde
Minister Communionem sub utraque specie ipse primus sumat, eamque
postea Episcopis, Presbyteris, et Diaconis, (siqui adsint,)
similiter tradat, et postea populo etiam deinceps in manus suas,
omnibus humiliter genuflexis. Et cum alicui Panem tradit,
dicat,
|
Eucharistic
prayer.
|
CORPUS
Domini nostri Jesu Christi, quod pro te datum est, custodiat
corpus et animam tuam in vitam æternam. Accipe et manduca
hoc in memoriam quod Christus mortuus est pro te, et in corde
tuo, per fidem, vescere illo cum gratiarum actione.
Et
Minister qui alicui Calicem tradit, dicat,
SANGUIS
Domini nostri Jesu Christi, qui pro te effusus est, custodiat
corpus et animam tuam in vitam æternam. Bibe hoc in
memoriam quod Sanguis Christi effusus est pro te, et gratias age.
Si
consumptus fuerit consecratus Panis aut Vinum priusquam omnes
communicaverint, Sacerdos plus consecret secundum formam antea
præscriptam; incipiens a verbis Christus
Salvator noster in qua nocte tradebatur, &c. ad
benedictionem Panis: et a verbis Simili modo posteaquam
cnatum est, &c. ad benedictionem
Calicis.
Cum
omnes communicaverint, Minister, ad Mensam Dominicam reversus,
quod reliquum est Elementorum consecratorum in ea reverenter
deponat, et mundo linteamine cooperiat.
Deinde
Sacerdos dicat Orationem Dominicam, populo post eum singulas
petitiones recitante.
|
Words
of Administration
|
PATER
noster, qui es in clis, Sanctificetur Nomen tuum. Adveniat
regnum tuum. Fiat voluntas tua, Sicut in clo, et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita
nostra, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos
inducas in tentationem: Sed libera nos a malo: Quia tuum est
regnum, Potentia, et gloria, In sæcula sæculorum.
Amen.
|
Lord's
Prayer
|
Postea
dicatur quod sequitur.
DOMINE
Pater clestis, nos humiles famuli tui rogamus supplices
paternam tuam bonitatem, ut hoc nostrum laudis et gratiarum
sacrificium benignus accipias : humillime supplicantes, ut
propter merita et mortem Filii tui Jesu Christi, et per fidem in
sanguine ipsius, et nos et Universa Ecclesia tua peccatorum
remissionem et cætera omnia passionis ejus beneficia
consequamur. Et hic tibi, Domine, offerimus et exhibemus
nosmetipsos, animas et corpora nostra, tibi hostiam rationabilem,
sanctam, et viventem; supplices te rogantes, ut quotquot hujus
sacræ Communionis participes facti sumus, omni benedictione
clesti et gratia tua repleamur. Et quamvis propter
multiplicia peccata nostra non digni simus qui ullum sacrificium
tibi offeramus, hanc tamen debitam oblationem servitutis nostræ,
non æstimator meriti sed veniæ, quæsumus,
largitor accipias ; per Jesum Christum Dominum nostrum, per quem
et cum quo est tibi Deo Patri Omnipotenti, in unitate Spiritus
Sancti, omnis honor et gloria per omnia sæcula sæculorum.
Amen.
Sive
hæc.
OMNIPOTENS
sempiterne Deus, tibi toto cordis affectu gratias agimus, quia
nos hæc sancta Mysteria recte accipientes cibo spirituali
pretiosissimi Corporis et Sanguinis Filii tui Salvatoris nostri
Jesu Christi pascere dignatus es; et per hoc nos certiores facere
de gratia et bonitate tua erga nos, et quod sumus vera membra
corpori Filii tui mystico, fidelium omnium beatæ societati,
incorporata, et hæredes secundum spem æterni regni
tui, propter merita pretiosissimæ mortis et passionis
dilecti Filii tui. Teque, clestis Pater, supplices
rogamus, ut gratiæ tuæ subsidiis adjuti in sancta
illa societate perseveremus, et ea omnia bona faciamus opera, quæ
præparasti ut in illis ambulemus; per Jesum Christum
Dominum nostrum, cui sit tecum, in unitate Spiritus Sancti, omnis
honor et gloria per omnia sæcula sæculorum. Amen.
Tunc
dicatur vel cantetur;
GLORIA
in excelsis Deo, Et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.
Laudamus te, Benedicimus te, Adoramus te, Glorificamus te,
Gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam, Domine Deus, Rex
clestis, Deus Pater Omnipotens.
Domine Fili unigenite, Jesu Christe; Domine Deus, Agnus Dei,
Filius Patris, Qui tollis peccata mundi, miserere nobis. Qui
tollis peccata mundi, miserere nobis. Qui tollis peccata mundi,
suscipe deprecationem nostram. Qui sedes ad dexteram Patris,
miserere nobis. Quoniam tu solus sanctus,
Tu solus Dominus, Tu solus altissimus, Jesu Christe, cum Sancto
Spiritu, in gloria Dei Patris. Amen.
|
Prayers
of Thanksgiving
|
Deinde
Sacerdos (sive Episcopus, si adsit) populum hac Benedictione
dimittat.
PAX
Dei quæ exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et
intelligentias vestras in scientia et amore Dei, et Filii ejus
Jesu Christi Domini nostri: Et benedictio Dei Omnipotentis,
Patris, Filii, et Spiritus Sancti sit super vos, et maneat semper
vobiscum. Amen.
|
Final
blessing.
|
Orationes,
quarum una aut plures his diebus quibus nulla est Communio post
Offertorium dicendæ sunt; quæ etiam, quoties occasio
erit, post Orationem Matutinarum, Vesperarum, Communionis, aut
Litaniæ, pro arbitrio Ministri, dici possunt.
ADESTO,
Domine, supplicationibus nostris, et viam famulorum tuorum in
salutis tuæ prosperitate dispone: ut inter omnes vitæ
et vitæ hujus varietates, præsenti misericordiæ
tuæ semper protegantur auxilio; per Jesum Christum Dominum
nostrum. Amen.
DIRIGERE
et sanctificare et regere dignare, Domine Deus Omnipotens et
æterne, quæsumus, corda et corpora nostra in lege
tua, et in operibus mandatorum tuorum: ut hic et in æternum,
te auxiliante, et corpore et anima sani et salvi custodiamur; per
Dominum et Salvatorem nostrum Jesum Christum. Amen.
PRÆSTA,
quæsumus, Omnipotens Deus, ut verba quæ hodie auribus
exterius accepimus, ita gratia tua cordibus nostris interius
inserantur, ut in nobis bonæ vitæ fructum proferant,
ad honorem et laudem Nominis tui; per Jesum Christum Dominum
nostrum. Amen.
ACTIONES
nostras, quæsumus, Domine, aspirando præveni, et
adjuvando prosequere; ut cuncta nostra operatio a te semper
incipiat, et per te cpta finiatur, quatenus sanctum Nomen
tuum glorificemus, et misericordia tua vitam æternam
consequamur; per Jesum Christum Dominum nostrum. Amen.
OMNIPOTENS
Deus, totius sapientiæ fons, cui patet quod opus sit nobis
anteaquam petamus, et nostra in petendo ignorantia: Miserere,
quæsumus, infirmitatum nostrarum; et quæ pro
indignitate nostra petere non audemus, et pro cæcitate
nostra non possumus, tu nobis propitius concedere digneris,
propter dignitatem Filii tui Jesu Christi Domini nostri. Amen.
OMNIPOTENS
Deus, qui in Nomine Filii tui rogantium petitiones exaudire
promisisti; Aures tuas, quæsumus, nobis benignus inclina,
qui jam preces et supplicationes nostras coram te fecimus: et
concede ut quæ secundum voluntatem tuam fideliter
rogavimus, efficaciter consequamur, ad subsidium necessitatis
nostræ et ad illustrandam gloriam tuam; per Jesum Christum
Dominum nostrum. Amen.
|
Collects
|
In
Dominicis cæterisque Diebus festis, (si nulla sit
Communio,) ea omnia dicantur quæ in Ordine Communionis
præscripta sunt, usque ad finem Orationis Generalis
Pro universo statu Ecclesiæ Christi hic in terra
militantis, cum una vel pluribus ex
Orationibus proxime præcedentibus, et cum Benedictione ad
absolvendum Officium.
Nulla
fiat celebratio Cnæ Dominicæ, nisi conveniens
numerus adsit Communicantium cum Sacerdote, ad ejus arbitrium.
Item,
Si non sint in Parochia plures quam viginti personæ pro
intelligentia idoneæ ad communicandum, non fiat Communio
nisi quatuor, aut tres ad minimum, cum Sacerdote communicaturi
adsint.
Item
in Ecclesiis Cathedralibus et Collegiatis, et in Collegiis, ubi
multi sunt Presbyteri et Diaconi, omnes una cum Sacerdote
singulis Dominicis ad minimum communicent, nisi forte justa de
causa eorum quispiam impediatur.
Item,
Ut auferatur omnis occasio dissensionis aut superstitionis, quam
habeat quisquam vel habere possit de Pane et Vino, sufficiat quod
Panis idem sit quo in cibum uti moris est; sed de optimo et
sincerissimo genere Panis triticei quod convenienter comparari
possit.
Item,
Quodcunque Panis et Vini non fuerit consecratum, Parochus in suum
usum habeat: si quid autem consecrati reliquum fuerit, non ex
Ecclesia auferatur, sed statim post Benedictionem Sacerdos,
aliique Communicantes, quotquot ad se vocaverit, id reverenter
manducent et bibant.
Item,
Panis et Vinum ad Communionis usum a Parocho et Ædilibus,
impensis Parochiæ, comparentur.
Item
sciendum est, Quod omnis Parochianus ter ad minimum in anno
communicare debet, et nominatim in tempore Paschali. Quo etiam
tempore omnis Parochianus cum Persona, Vicario, aut Parocho, aut
cum ejus vel eorum Deputato vel Deputatis, rationem ineat: et
omnia Debita Ecclesiastica, tunc temporis prout consuetum est
persolvenda, eis vel ei persolvat.
Peracto
Officio Divino, pecunia ad Offertorium devota in beneficos et
pius usus erogetur, prout Ministro et Ædilibus visum
fuerit. Qua in re si diverse sentiant, erogetur prout Ordinarius
præscripserit.
Cum
in hoc Ordine Administrandi Cnam Dominicam præscriptum
sit ut genuflexi eam percipiant Communicantes; (cujus præcepti
hoc consilium est, illudque optimum, nempe ad significandum quam
humili gratoque animo Christi beneficia in ea omnibus digne
accipientibus collata agnoscamus, ei ad vitandam eam
irreverentiam aut confusionem quæ alioquin inter Sacram
Communionem exoriri possint:) tamen ne a quibusquam, aut ex
ignorantia et infirmitate aut ex malitia et pertinacia, ea
genuflectio prave intelligatur vel in pejus detorqueatur: Hic
declaratur, Nullam per eam vel intendi vel faciendam esse
adorationem aut Sacramentalis Panis et Vini ibi corporaliter
acceptorum, aut corporalis cujusquam præsentiæ Camis
et Sanguinis naturalium Christi. Sacramentalis enim Panis, et
Vinum, in suæ proprietate naturæ vel subsiantiæ
permanent, ideoque ea adorare non licet: id enim idololatria
esset, ab omnibus fidelibus Christianis abominanda. Ei Christi
Salvatoris nostri naturale Corpus, et Sanguis, non hic, sed in
clo sunt: naturale enim Christi Corpus in duobus simul
locis consistere, salva ejus veritate, dici non potest.
|
Final
Rubrics
|