Church of England logo The Book of Common Prayer
United States England Scotland Wales Canada World


    Liber Precum Publicarum:
The Book of Common Prayer in Latin (1662)

 

Ordo Sepulturę Mortuorum.
  

Notandum est, Officium sequens non dicendum esse pro iis qui aut non baptizati aut excommunicati mortem obierint, aut qui necem sibi consciverint.

Sacerdos et Clerici in Cœmeterii aditu Cadaveri obviam eant, et id pręcedentes, aut in Ecclesiam aut sepulchrum versus, dicant aut cantent,

EGO sum resurrectio et vita, dicit Dominus: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet: et omnis qui vivit, et credit in me, non morietur in ęternum. Joan. xi. 25, 26.

SCIO quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum: et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum: quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius. Job xix. 25, 26, 27.

NIHIL intulimus in hunc mundum: haud dubium quod nec auferrequid possumus. Dominus dedit, Dominus abstulit: sit nomen Domini benedictum. 1 Tim. vi. 7. Job i. 21.
 

The Order for the
Burial of the Dead

Cum in Ecclesiam ventum est, legantur ambo Psalmi sequentes, aut unus ex eis.

Psalmus xxxix.

DIXI, Custodiam vias meas : ut non delinquam in lingua mea.
    Posui ori meo custodiam : cum consisteret peccator adversum me
    Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis : et dolor meus renovatus est.
    Concaluit cor meum intra me : et in meditatione mea exardescet ignis.
    Locutus sum in lingua mea : Notum fac mihi, Domine, finem meum.
    Et numerum dierum meorum quis est : ut sciam quid desit mihi.
    Ecce mensurabiles posuisti dies meos : et substantia mea tamquam nihilum ante te.
    Verumtamen universa vanitas : omnis homo vivens.
    Verumtamen in imagine pertransit homo : sed et frustra conturbatur.
    Thesaurizat : et ignorat cui congregabit ea.
    Et nunc quę est exspectatio mea? nonne Dominus, et substantia mea apud te est.
    Ab omnibus iniquitatibus meis erue me : opprobrium insipienti dedisti me.
    Obmutui, et non aperui os meum, quoniam tu fecisti : amove a me plagas tuas.
    A fortitudine manus tuę ego defeci : in increpationibus, propter iniquitatem corripuisti hominem.
    Et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus : verumtamen vane conturbatur omnis homo.
    Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam : auribus percipe lacrymas meas.
    Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te : et peregrinus, sicut omnes patres mei.
    Remitte mihi, ut refrigerer prius quam abeam : et amplius non ero.
    Gloria Patri, et Filio : et Spiritui Sancto;
    Sicut erat in principio, et nunc, et semper : et in sęcula sęculorum. Amen.
 

Psalm 39

Psalmus xc.

DOMINE, refugium factus es nobis : a generatione in generationem.
    Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis : a sęculo et usque in sęculum tu es Deus.
    Ne avertas hominem in humilitatem : et dixisti, Convertimini, filii hominum.
    Quoniam mille anni ante oculos tuos : tamquam dies hesterna, quę pręteriit,
    Et custodia in nocte : quę pro nihilo habentur, eorum anni erunt.
    Mane sicut herba transeat, mane floreat et transeat : vespere decidat, induret, et arescat.
    Quia defecimus in ira tua : et in furore tuo turbati sumus.
    Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo : sęculum nostrum in illuminatione vultus tui.
    Quoniam omnes dies nostri defecerunt : et in ira tua defecimus.
    Anni nostri sicut aranea meditabuntur : dies annorum nostrorum, in ipsis septuaginta anni.
    Si autem in potentatibus, octoginta anni : et amplius eorum labor et dolor.
    Quoniam supervenit mansuetudo : et corripiemur.
    Quis novit potestatem irę tuę : et prę timore tuo iram tuam dinumerare?
    Dexteram tuam sic notam fac : et eruditos corde in sapientia.
    Convertere, Domine, usquequo : et deprecabilis esto super servos tuos.
    Repleti sumus mane misericordia tua : et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris.
   Lętati sumus pro diebus, quibus nos humiliasti : annis, quibus vidimus mala.
    Respice in servos tuos et in opera tua : et dirige filios eorum.
    Et sit splendor Domini Dei nostri super nos; et opera manuum nostrarum dirige super nos : et opus manuum nostrarum dirige.
    Gloria Patri, et Filio : et Spiritui Sancto;
    Sicut erat in principio, et nunc, et semper : et in sęcula sęculorum. Amen.
 

Psalm 90

Tum sequatur Lectio desumpta ex capite decimo quinto prioris Epistolę S. Pauli ad Corinthios.

NUNC autem Christus resurrexit a mortuis, primitię dormientium. Quoniam quidem per hominem mors; et per hominem resurrectio mortuorum. Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes vivificabuntur: unusquisque autem in suo ordine; primitię Christus; deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt. Deinde finis, cum tradiderit regnum Deo, et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem. Oportet autem illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus. Novissima autem inimica destruetur mors. Omnia enim subjecit sub pedibus ejus. Cum autem dicat: Omnia subjecta sunt ei; sine dubio, pręter eum qui subjecit ei omnia. Cum autem subjecta fuerint illi omnia; tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia; ut sit Deus omnia in omnibus. Alioquin quid facient, qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt? ut quid et baptizantur pro illis? ut quid et nos periclitamur omni hora? Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu, Domino nostro. Si (secundum hominem) ad bestias pugnavi Ephesi; quid mihi prodest, si mortui non resurgunt? Manducemus, et bibamus; cras enim moriemur. Nolite seduci. Corrumpunt mores bonos colloquia mala. Evigilate justi; et nolite peccare; ignorantiam enim Dei quidam habent; ad reverentiam vobis loquor. Sed dicet aliquis, Quomodo resurgunt mortui? Qualive corpore venient? Insipiens! tu quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur. Et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut (puta) tritici, aut alicujus cęterorum: Deus autem dat illi corpus, sicut vult; et unicuique seminum proprium corpus. Non omnis caro eadem caro; sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium. Et corpora cœlestia, et corpora terrestria: sed alia quidem cœlestium gloria, alia autem terrestrium. Alia claritas solis, alia claritas lunę, et alia claritas stellarum. Stella enim differt a stella in claritate; sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione; surget in incorruptione. Seminatur in ignobilitate; surget in gloria. Seminatur in infirmitate; surget in virtute. Seminatur corpus animale; surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est, Factus est primus homo Adam in animam viventem; novissimus Adam in spiritum vivificantem. Sed non prius, quod spiritale est, sed quod animale; deinde, quod spiritale. Primus homo de terra, terrenus: secundus homo de cœlo, cœlestis. Qualis terrenus, tales et terreni: et qualis cœlestis, tales et cœlestes. Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cœlestis. Hoc autem dico, fratres, quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt; neque corruptio incorruptelam possidebit. Ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. In momento, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoria. Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, stimulus tuus? Stimulus autem mortis peccatum est; virtus vero peccati, lex. Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum, Jesum Christum. Itaque, fratres mei dilecti, stabiles estote et immobiles, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.

Cum pervenerint ad sepulchrum, dum cadaver ad inhumationem paratur, dicat Sacerdos, aut cantent Sacerdos et Clerici:

HOMO natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis. Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et nunquam in eodem statu permanet.
    Media vita in morte sumus: quem quęrimus adjutorem nisi te, Domine, qui pro peccatis nostris juste irasceris?
    Sancte Deus, Sancte fortis, Sancte et misericors Salvator, amaris mortis ęternę pœnis ne tradas nos.
    Noli claudere aures tuas, Domine, ad preces nostras, qui cognoscis occulta cordis; sed parce nobis, Domine sancte, Deus fortis, sancte et misericors Salvator, ęternę Judex aquissime, ne sinas nos in hora nostra novissima, propter ullos dolores mortis, a te excidere.

Deinde, dum ab aliquibus adstantibus terra cadaveri injicitur, dicat Sacerdos,

QUONIAM Deus omnipotens pro magna sua misericordia dignatus est fratris cari nostri hic defuncti animam ad se suscipere, nos igitur corpus ejus terrę committimus; terram terrę, cinerem cineri, pulverem pulveri; in spe certissima resurrectionis ad vitam ęternam, per Dominum nostrum Jesum Christum; qui reformabit corpus humilitatis nostrę, configuratum corpori claritatis suę, secundum operationem qua etiam possit subjicere sibi omnia.

Deinde dicatur aut cantetur

AUDIVI vocem de cœlo, dicentem mihi, Scribe, Beati mortui qui in Domino moriuntur: Amodo jam dicit Spiritus; ut requiescant a laboribus suis.

Deinde dicat Sacerdos,

    Kyrie eleison.
    Christe eleison.
    Kyrie eleison.
 

1 Cor. 15:20

PATER noster, qui es in cœlis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, Sicut in cœlo, et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem; Sed libera nos a malo. Amen.

Sacerdos.

OMNIPOTENS Deus, apud quem spiritus vivunt decedentium in Domino, et in quo fidelium animę, deposito carnis onere, plena felicitate lętantur; Gratias ex animo tibi referimus, quia dignatus es istum fratrem nostrum ab hujus pravi mundi miseriis liberare; precantes ut digneris pro benignitate tua electorum tuorum brevi explere numerum, et regni tui maturare adventum; quatenus nos cum omnibus in vera sancti tui Nominis fide defunctis, beatitudinem tam corporis quam animę perfectam et absolutam in sempiterna tua gloria consequamur; per Jesum Christum Dominum nostrum. Amen.
 

Lord's Prayer

Oratio.

DEUS misericors, Pater Domini nostri Jesu Christi, qui est resurrectio et vita; in quo qui credit, etiam si mortuus fuerit, vivet; et omnis qui vivit et credit in eum non morietur in ęternum; qui etiam nos per sanctum suum Apostolum Paulum docuit non contristari, sicut et cęteri qui spem non habent, propter eos qui dormierunt per eum; Te suppliciter rogamus, Pater, ut nos a morte peccati in justitię vitam erigas; quatenus cum ex hac vita decesserisnus, in illo requiescamus, sicut et istum fratrem nostrum speramus requiescere; et in generai illa resurrectione novissimi diei tibi accepti inveniamur, et eam benedictionem consequamur, quam dilectissimus Filius tuus tunc omnibus te diligentibus et timentibus pronuntiabit, dicens, Venite, benedicti filii Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Hęc, quęsumus, concedas, Pater misericors, per Jesum Christum Mediatorem et Redemptorem nostrum. Amen.

GRATIA Domini nostri Jesu Christi, et charitas Dei, et communicatio Sancti Spiritus, sit cum omnibus nobis in sęcula sęculorum. Amen.

Collect


 

Return to the 1662 Book of Common Prayer in Latin

Web author: Charles Wohlers

U. S.EnglandScotlandWalesCanadaWorld