Church of England logo The Book of Common Prayer
United States England Scotland Wales Canada World


    Liber Precum Publicarum:
The Book of Common Prayer in Latin (1662)

 

Ordo Baptismi Parvulorum

PUBLICE IN ECCLESIA ADMINISTRANDI.
 

Admonendus est populus, Baptismum convenientissime in Dominicis tantum aliisque Festis, quando hominum plurima est frequentia, administrari; tum ut populus ibi congregatus neophytos societati Ecclesiæ Christi annumeratos esse testificetur, tum quia, dum baptizantur parvuli, in memoriam cujuslibet adstantis professio illa facilius revocatur, quam ipse coram Deo in suo Baptismo fecit. Quam etiam ob causam expedit Baptismum vulgari sermone administrari. Attamen, si id necessitas requirat, parvulos quolibet allo die baptizare licet.

Et nota, quod pro unoquoque masculo infante baptizando necesse est adsint duo Patrini et una Matrina: pro fœmina autem, unus Patrinus et Matrinæ duæ.

Cum infantes baptizandi sunt, id Parocho indicent parentes vel nocte præcedenti, vel mane ante inceptas preces Matutinas. Tunc autem. ad Fontem parati adesse debent Patrini et Matrinæ, et alii cum parvulis, statim post secundam vel ad Matutinas vel ad Vesperas lectionem, prout Parochus suo arbitrio decreverit. Et Sacerdos accedens ad Fontem, quem tunc aqua pura impleri oportet, et ibi adstans, dicat:
 

The Ministration of Publick Baptism of Infants, to be Used in the Church

JAMNE baptizatus est hic infans, an non?

Si respondebunt non esse baptizatum, tum pergat Sacerdos verbis sequentibus.

DILECTISSIMI, quoniam omnes homines in peccato concipiuntur et nascuntur, et Salvator noster Christus dicit, Nemo potest introire in regnum Dei, nisi regeneratus fuerit, et renatus ex aqua et Spiritu Sancto: obsecro vos, ut invocetis Deum Patrem per Dominum nostrum Jesum Christum, ut pro largitate misericordiæ suæ huic infanti id concedat quod ex natura habere nequit: scilicet, ut aqua et Spiritu Sancto baptizetur, et in sanctam Ecclesiam Christi admittatur, et ejusdem vivum membrum fiat.

Tunc dicat Sacerdos, Oremus.

OMNIPOTENS sempiterne Deus, qui pro magna misericordia tua Noe et familiam ejus in arca conservasti, ne in aquis perirent; et filios Israel, populum tuum, in spe per Mare Rubrum deduxisti, eo figurans sacrosanctum tuum Baptismum: et per Baptismum in fluvio Jordane dilectissimi Filii tui Jesu Christi aquam in mysticam peccati ablutionem sanctificasti; Rogamus te per infinitas misericordias tuas, ut hunc infantem benignus respicias, et Spiritu Sancto laves et sanctifices; quatenus ab ira tua liberatus, in arcam Ecclesiæ Christi admittatur; et fide constans, spe lætus, charitate radicatus, hujusce mundi inquieti fluctus ita transeat, ut ad patriam vitæ sempiternæ tandem perveniat, ibi tecum regnaturus in sæcula sæculorum; per Jesum Christum Dominum nostrum. Amen.

OMNIPOTENS Deus, immortale præsidium omnium postulantium, liberatio supplicum, vita credentium, resurrectio mortuorum: Te invocamus pro hoc infante, ut ad sanctum tuum Baptismum accedens, remissionem peccatorum spirituali regeneratione consequatur. Accipe eum, Domine, sicut per dilectum Filium tuum pollicitus es, dicens, Petite et accipietis, quærite et invenietis, pulsate et aperietur vobis. Ita nunc nobis petentibus, quod petimus concede; liceat nobis quod quærimus invenire: nobis januam pande pulsantibus: ut hic infans æternum cœlestis lavacri tui beneficium consecutus, sempiterna regna per Christum Dominum nostrum promissa percipiat. Amen.
 

 

Deinde populo se erigente, dicat Sacerdos,

Audite verba Evangelii per Sanctum Marcum scripta, in capite decimo, ad versum tredecimum.

OFFEREBANT Christo parvulos, ut tangeret illos: discipuli autem comminabantur offerentibus. Quos cum videret Jesus, indigne tulit, et ait illis, Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos: talium enim est regnum Dei. Amen dico vobis, Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud. Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos.

Perlecto Evangelio, de ejus verbis Minister populum hisce sequentibus breviter adhortetur.

AUDIVISTIS, dilectissimi, in hoc Evangelio verba Christi Salvatoris, jubentis parvulos sibi offerri, reprehendentis illos qui eos a se arcebant, et hortantis omnes homines ut imitentur eorum innocentiam. Intelligitis quomodo per id quod exterius gessit suam erga eos benevolentiam indicavit: nam brachiis suis eos complexans, super eos manus imposuit, et eos benedixit. Ne dubitetis igitur, verum firmiter credite, eum non minus benigne accepturum hunc qui adest infantem, brachiis misericordiæ suæ complexurum esse, et beneficium vitæ æternæ, regnique sui sempiterni communionem, ei collaturum. Quamobrem nos, per hoc certiores facti illius benignitatis, quam Pater noster cœlestis erga hunc infantem per Jesum Christum Filium suum declaravit; nec dubitantes quin ei pergratum sit quod nos ex officio charitatis hunc infantem ad sanctum ejus Baptismum obtulerimus, gratias ei pie ac fideliter referamus, dicentes,

OMNIPOTENS sempiterne Deus, Pater cœlestis, gratias tibi suppliciter agimus, quod ad gratiæ tuæ agnitionem, et ad fidem erga te, nos vocare dignatus es. Hanc agnitionem, quæsumus, in nobis adauge, hanc fidem in perpetuum confirma. Da huic infanti Spiritum Sanctum tuum, quo regeneretur, et hæres fiat æternæ salutis; per Jesum Christum Dominum nostrum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, nunc et per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Deinde Sacerdos Patrinos et Matrinas in hanc formam alloquatur.

DILECTISSIMI, hunc infantem huc attulistis, ut baptizetur: orastis ut Dominus noster Jesus Christus eum accipere, a peccatis absolvere, et Spiritu Sancto sanctificare, eique regnum cœlorum et vitam æternam tribuere dignetur. Audivistis præterea Dominum nostrum Jesum Christum in Evangelio promisisse, se hæc omnia quæ rogastis concessurum: quam promissionem ipse pro parte sua certissime præstabit. Quamobrem, hac a Christo promissione facta, hunc infantem etiam oportet pro parte sua per vos fidejussores spondere (donec ad eam ætatem pervenerit qua ipse pro se hoc idem valeat suscipere) se diabolo et omnibus ejus operibus abrenuntiaturum, verbo Dei sancto constanter crediturum, et mandata ejus obedienter servaturum. Hæc itaque interrogo:
 

Gospel

    Abrenuntias, in nomine hujus infantis, diabolo et omnibus ejus operibus, inani pompæ et gloriæ mundi, et omnibus ejus cupiditatibus, cum carnis concupiscentiis, adeo ut eas sequi vel ab eis duci te non sis permissurus?
    Resp. Abrenuntio iis omnibus.
    Minister. Credis in Deum Patrem Omnipotentem, Creatorem cœli et terræ?
    Et in Jesum Christum Filium ejus unigenitum, Dominum nostrum? Eumque conceptum esse de Spiritu Sancto, natum ex Maria Virgine; passum sub Pontio Pilato, crucifixum, mortuum, et sepultum: descendisse ad inferos, et tertia die resurrexisse; ascendisse ad cœlos, et sedere ad dexteram Dei Patris omnipotentis; et inde venturum esse in fine sæculi, judicare vivos et mortuos?
    Credis et in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam Catholicam, sanctorum Communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, et vitam æternam post mortem?
    Resp. Hæc omnia firmissime credo.
    Minister. Vis baptizari in hac fide?
    Resp. Volo.
    Minister. Servabis igitur obedienter Dei sanctam voluntatem et mandata, et in iis ambulabis omnibus diebus vitæ tuæ?
    Resp. Hoc faciam.

Deinde dicat Sacerdos:

CONCEDE, misericors Deus, ut vetus Adam in hoc infante ita sepeliatur, ut in eodem novus resurgat. Amen.
    Concede ut in eo moriatur omne quod carnis est, vivat et crescat omne quod Spiritus. Amen.
    Concede ut potestatem et vim habeat vincendi, ac triumphandi, de diabolo, mundo, et carne. Amen.
    Concede ut quicunque hic per ministerii nostri officium tibi consecratur cœlestibus etiam virtutibus ornetur, et æterna præmia consequatur, per misericordiam tuam, Domine Deus, qui es benedictus, et vivis, et omnia regis, per omnia sæcula sæculorum. Amen.
 

Questions

OMNIPOTENS sempiterne Deus, cujus Filius dilectissimus Jesus Christus in remissionem peccatorum nostrorum, de latere suo pretiosissimo et aquam et sanguinem profudit ; et discipulis suis jussit ut euntes docerent omnes gentes, baptizantes eos In Nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti; Respice, quæsumus, populi tui supplicationes; hanc aquam in mysticam peccati ablutionem sanctifica; et tribue ut hic infans nunc in ea baptizandus tuæ gratiæ plenitudinem consequatur, et in numero filiorum tuorum fidelium et electorum semper permaneat; per Jesum Christum Dominum nostrum. Amen.

Deinde accipiat Sacerdos infantem in manus suas, et dicat ad Patrinos et Matrinas,

    Date nomen huic infanti.
 

Blessing of the water

Postea eum nomine quod dederint appellans, caute et prudenter in aquam immergat (si affirmaverint infantem id bene ferre posse) dicens.

N. EGO te baptizo In Nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

At si debilem esse infantem affirmaverint, satis erit super eum aquam fundere, et simul verba supradicta proferre,

N. EGO te baptizo in Nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

Deinde dicat Sacerdos,

*Hic sacerdos in fronte Infantis Crucem faciat.

ACCIPIMUS hunc infantem in societatem gregis Christi, eumque signo Crucis signamus,* in signum quod posthac non erubescet Christi crucifixi fidem confiteri, et sub ejus vexillo contra peccatum, mundum, et diabolum viriliter pugnare, et Christi fidelis miles et servus ad vitæ suæ finem permanere. Amen.

Deinde dicat Sacerdos,

QUANDOQUIDEM nunc, fratres dilectissimi, hic infans est regeneratus, et in Christi Ecclesiæ corpus insitus, agamus gratias Deo Omnipotenti pro his beneficiis; et uno animorum consensu ei supplicemus, ut hic infans reliquam vitam suam secundum hoc initium peragat.
 

The Baptism

Deinde dicatur, omnibus genu flexis;

PATER noster qui es in cœlis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, Sicut in cœlo, et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem; Sed libera nos a malo. Amen.

Deinde dicat Sacerdos.

GRATIAS ex animo tibi agimus, Pater misericors, quia hunc infantem Spiritu Sancto tuo regenerare, filiis tuæ adoptionis annumerare, et sanctæ Ecclesiæ tuæ incorporare dignatus es. Et supplices te rogamus, ut iste mortuus peccato, justitiæ vivens, et cum Christo in mortem ejus consepultus, veterem hominem crucifigat, et totum corpus peccati destruat; et ut, quemadmodum Filii tui mortis factus est particeps, ita etiam fiat resurrectionis; quatenus tandem cum reliqua sancta Ecclesia tua, sempiternum regnum tuum hæreditate percipiat; per Christum Dominum nostrum. Amen.

Deinde, omnibus sese erigentibus, Sacerdos Patrinos et Matrinas verbis sequentibus adhortetur.
 

Lord's Prayer

QUONIAM hic infans per vos sponsores suos pro misit se diabolo et omnibus ejus operibus abrenuntiaturum esse, crediturum in Deum, et serviturum ei; recordandum est vobis, vestrum esse officium huic infanti ita consulere, ut (cum primum pro ejus ætate fieri possit) discat quam solenni voto et promisso se per vos hic obstrinxerit. Quod ut exactius intelligat, oportebit vos hortari eum ad conciones audiendas; et præcipue curare ut discat vulgari sermone Symbolum, Orationem Dominicam, et Decalogum, et cætera quæ Christianus homo pro salute animæ suæ et scire et credere debet; præterea, ut hic infans honeste educetur ad vitam pie et Christiane degendam; dum illud semper recordetur, nobis in Baptismo professionem nostram significari; quæ quidem nihil aliud est, quam ut Christi Salvatoris nostri exemplum sequamur, et ejus similes fiamus; quatenus, sicut ille pro nobis mortuus est et resurrexit, ita nos qui baptizati sumus peccato moriamur, et justitiæ resurgamus, semper mortificantes omnem nostræ affectum pravitatis, et quotidie proficientes in omni virtute et pietate.

Deinde hæc adjiciat dicens,

OPORTET vos curare adducendum hunc infantem ad Episeopum, ut ab eo confirmetur, cum primum Symbolum, Orationem Dominicam, et Decalogum vulgari sermone recitare poterit, et præterea Catechismo ab Ecclesia ad hunc usum edito institutus fuerit.

    Certum est ex verbo Dei, infantes baptizatos, si moriantur antequam peccatum actuale admiserint, procul dubio salvos fieri.
    Ut de usu Signi Crucis in Baptismo omnis scrupulus cuilibet eximatur, veram istius cærimoniæ explicationem, et rationem ejus retinendæ, in Canone XXXo primum in anno MDCIV. edito, reperiræ licet.

 

Exhortation

Ordo Baptismi Privati Parvulorum

IN DOMIBUS
 

Omnes Parochi populum siepe admoneant, ne Baptismum infantium ultra Dominicam primam vel secundam postquam nati fuerint, aut alium saltem festum diem, si quis intervenerit, differant, nisi ob gravem et rationabilem causam a Parocho apprabandam.

Admoneant etiam parochianos suos, ne sine gravi causa et necessitate infantes domi baptizandos curent. At cum id necessitas requirat, Baptismus hoc modo administretur.

Primum Parochus, seu, eo absente, alius quilibet Minister legitimus qui arcessi possit, cum iis qui adsunt Deum invocet, Orationem Dominicam dicens, et Orationes ex illis Ordini Publici Baptismi supra assignatis, quot pro temporis et instantis necessitatis ratione recitare possint. Deinde, cum aliquis qui adest nomen infanti dederit, Minister super eum aquam .infundat, dicens hæc verba;
 

The Ministration of Private Baptism of Children in Houses

N. EGO te baptizo In Nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

Deinde, omnibus genuflexis, Minister Deo gratias agat, dicens,

GRATIAS ex animo tibi agimus, Pater misericors, quia hunc infantem Spiritu Sancto tuo regenerare, in filium tuæ adoptionis suscipere, et sanctæ Ecclesiæ tuæ incorporare dignatus es. Et supplices te rogamus, ut quemadmodum Filii tui mortis jam factus est particeps, ita etiam fiat resurrectionis; et tandem cum reliquis Sanctis tuis sempiternum regnum tuum hæreditate percipiat; per eundem Filium tuum Jesum Christum Dominum nostrum. Amen.

Nec dubitaridum est, quin infans ita baptizatus rite et sufficienter baptizatus sit, et non debeat iterum baptizari. Attamen si postea diutius vivat, convenit eum in Ecclesiam adduci, quo, si Minister ejusdem parochiæ infantem baptizaverit, populus certior fiat de vera Baptismi forma ad eo privatim usurpata. Quo in casu ita dicat,

CERTIORES facio vos, me rite et secundum ordinem ab Ecclesia præscriptum, tempere illo et loco illo, coram pluribus testibus hunc infantem baptizasse.

At si infans ab alio Ministro legitimo baptizatus fuerit, Minister parochiæ in qua natus est, aut baptizatus, examinatione facta, an legitime baptizatus fuerit, necne, experiatur. Quo in casu si ii qui infantem in ecclesiam adduxerint eundem jam baptizatum esse respondeant, Minister eos ulterius percontetur, dicens:

A QUO baptizatus est hic infans?
    Quo præsente baptizatus est hic infans?
    Quia accidere potest, nonnulla huic Sacramento essentialiter necessaria propter timorem aut festinationem, urgente tali necessitate, prætermitti, igitur ulterius hoc vos interrogo;
    Qua materia baptizatus est hic infans?
    Quibus verbis baptizatus est hic infans?

Et si Minister ex responsionibus infantem offerentium perspiciet, omnia modo debito facta esse; infantem non denuo baptizet, sed tanquam veræ Christianorum societati jam aggregatum suscipiat, dicens:

CERTIORES facio vos, omnia de Baptismo hujus infantis rite et debito ordine facta esse; qui in peccato originali et sub ira Dei natus, jam per lavacrum Regenerationis in Baptismo, in numerum filiorum Dei et hæredum vitæ æternæ est assumptus. Dominus enim noster Jesus Christus talibus parvulis gratiam et misericordiam suam non denegat, sed eos ad se benignissime advocat quod etiam in nostram consolationem sanctum Evangelium his verbis attestatur.
 

Baptism

S. Marci x. 13.

OFFEREBANT Christo parvulos, ut tangeret illos: discipuli autem comminabantur offerentibus. Quos cum videret Jesus, indigne tulit, et ait illis, Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos; talium enim est regnum Dei. Amen dico vobis, Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud. Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos.

Perlecto Evangelio, de ejus verbis Minister populum hisce sequentibus breviter adhortetur.

AUDISTIS, dilectissimi, in hoc Evangelio verba Christi Salvatoris, jubentis parvulos sibi offerri, reprehendentis illos qui eos arcebant, et hortantis omnes homines ut imitentur eorum innocentiam. Intelligitis quomodo per id quod exterius gessit suam erga eos benevolentiam indicavit; nam brachiis suis eos complexans, super eos manus imposuit, et eos benedixit. Ne dubitetis igitur, verum firmiter credite, eum non minus benigne hunc infantem accepisse, et brachiis misericordiæ suæ esse complexum; et sicut in sancto verbo suo pollicitus est, beneficium vitæ æternæ, regnique sui sempiterni communionem,ei collaturum. Quamobrem nos, per hoc certiores facti illius benignitatis, quam Pater noster cœlestis erga hunc infantem per Jesum Christum Filium suum declaravit, gratias ei pie ac fideliter referamus, et orationem illam dicamus quam Dominus noster ipse docuit.
 

Gospel

PATER noster, qui es in cœlis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, Sicut in cœlo, et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem; Sed libera nos a malo. Amen.

OMNIPOTENS sempiterne Deus, Pater cœlestis, gratias tibi suppliciter agimus, quod ad gratiæ tuæ agnitionem, et ad fidem erga te, nos vocare dignatus es. Hanc agnitionem, quæsumus, in nobis adauge, hanc fidem in perpetuum confirma. Da huic infanti Spiritum Sanctum tuum; ut per Dominum nostrum Jesum Christum renatus, et æternæ salutis hæres factus, in servitio tuo permaneat, et promissa tua consequatur; per eundem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti, et nunc et per omnia sæcula sæculorum. Amen.
 

Lord's Prayer

Deinde Sacerdos quierat infantis nomen; quo per Patrinos et Matrinas prolato, dicat Minister;

ABRENUNTIAS, in nomine hujus infantis, diabolo et omnibus ejus operibus, inani pompæ et gloriæ hujus mundi, et omnibus ejus cupiditatibus, cum carnis concupiscentiis, adeo ut eas sequi vel ab eis duci te non sis permissurus?
    Resp. Abrenuntio eis omnibus.
    Minister. Credis in Deum Patrem Omnipotentem, Creatorem cœli et terræ?
    Et in Jesum Christum Filium ejus unigenitum, Dominum nostrum? Eumque conceptum esse de Spiritu Sancto, natum ex Maria Virgine; passum sub Pontio Pilato, crucifixum, mortuum, et sepultum: descendisse ad inferos, et tertia die resurrexisse; ascendisse ad cœlos, et sedere ad dexteram Dei Patris Omnipotentis; et inde venturum esse in fine sæculi, judicare vivos et mortuos?
    Credis et in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam Catholicam, sanctorum Communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, et vitam æternam post mortem?
    Resp. Hæc omnia firmissime credo.
    Minister. Servabis igitur obedienter Dei sanctam voluntatem et mandata, et in eis ambulabis omnibus diebus vitæ tuæ?
    Resp. Hoc faciam.

Deinde dicat Sacerdos,

*Hic sacerdos in fronte Infantis Crucem faciat.

ACCIPIMUS hunc infantem in societatem gregis Christi, eumque signo Crucis signamus,* in signum quod posthac non erubescet Christi crucifixi fidem confiteri, et sub ejus vexillo contra peccatum, mundum, et diabolum, viriliter pugnare, et Christi fidelis miles et servus ad vitæ suæ finem permanere. Amen.

Deinde dicat Sacerdos,

QUANDOQUIDEM nunc, fratres dilectissimi hic infans per Baptismum est regeneratus, et in Christi Ecclesiæ corpus insitus, agamus gratias Deo Omnipotenti pro his beneficiis, et uno animorum consensu ei supplicemus, ut reliquam vitam suam secundum hoc initium peragat.

Deinde dicat Sacerdos,

GRATIAS ex animo tibi agimus, Pater misericors, quia hunc infantem Spiritu Sancto tuo regenerare, in filium tuæ adoptionis suscipere, et in sanctæ Ecclesiæ tuæ incorporare dignatus es. Et supplices te rogamus, ut iste mortuus peccato, justitiæ vivens, et cum Christo in mortem ejus consepultus, veterem hominem crucifigat, et totum corpus peccati destruat; et ut, quemadmodum Filii tui mortis factus est particeps, ita etiam fiat resurrectionis; quatenus tandem cum reliqua sancta Ecclesia tua, sempiternum regnum tuum hæreditate percipiat; per Jesum Christum Dominum nostrum. Amen.
 

Questions

Deinde, omnibus sese erigentibus, Minister Patrinos et Matrinas verbis sequentibus adhortetur.

QUONIAM hic Infans per vos sponsores suos promisit, se diabolo et omnibus ejus operibus abrenuntiaturum, crediturum in Deum, et serviturum ei; recordandum est vobis, vestrum esse officium huic infanti ita consulere, ut (cum primum pro ejus ætate fieri possit) discat quam solenni voto et promisso se per vos obstrinxerit. Quod ut exactius intelligat, oportebit vos hortari eum ad conciones audiendas; et præcipue curare ut discat vulgari sermone Symbolum, Orationem Dominicam, et Decalogum, et cætera quæ Christianus homo pro salute animæ suæ et scire et credere debet; præterea, ut hic infans honeste educetur ad vitam pie et Christiane degendam; dum illud sernper recordetur, nobis in Baptismo professionem nostram significari; quæ quidem nihil aliud est, quam ut Christi Salvatoris nostri exemplum sequamur, et ejus similes fiamus; quatenus, sicut ille pro nobis mortuus est et resurrexit, ita nos qui baptizati sumus peccato moriamur, et justitiæ resurgamus, semper mortificantes omnem nostræ affectum pravitatis, et quotidie proficientes in omni virtute et pietate.
 

Exhortation

Si autem ii qui infantem ad Ecclesiam adduxerint Sacerdotis quæstionibus responsa tam incerta dederint, ut non constet infantem aqua baptizatum fuisse, In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti (quæ sunt Baptismi essentiales), Sacerdos eum baptizet sub forma Baptismi Publici parvulorum supra præscripta; nisi quod, dum Infantem in Fontem immergat, hæc verba proferat,

SI nondum baptizatus es, N. Ego te baptizo In Nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

leaf

 

Conditional Baptism

Ordo Baptismi Adultorum,

QUI PRO SEIPSIS SPONDERE POSSUNT.
 

Cum adulti baptizandi sunt, parentes eorum, aut aliæ prudentes personæ, id Episcopo, aut cuidam ab eo ad hanc rem deputato, saltem ante septimum diem indicent; quo accuratior examinatio fiat, utrum religionis Christianæ rudimentis satis fuerint imbuti; et admoneantur ipsi ut precibus et jejuniis ad hoc sanctum Sacramentum accipiendum se præparent.

Qui si satis parati visi fuerint, adsint Patrini et Matrinæ (congregato populo in Dominica seu Festo ad id designato) ut eos ad Fontem sistant, statim post secundam Lectionem, sive ad Matutinas sive ad Vesperas, prout Parocho placuerit.

Adstantes autem Sacerdos interroget, utrum ex illis ibi præsentibus ulli baptizati fuerint, necne. Quod si negaverint, dicat Sacerdos,

DILECTISSIMI, quoniam omnes homines in peccato concipiuntur et nascuntur (et quod natum est ex carne caro est), et qui in carne sunt Deo placere non possunt, sed in peccatis vivunt, et multas actuales prævaricationes admittunt; et Salvator noster Christus dicit, Nemo potest introire in regnum Dei, nisi regeneratus fuerit, et renatus ex aqua et Spiritu Sancto; obsecro vos ut invocetis Deum Patrem, per Dominum nostrum Jesum Christum, ut pro largitate misericordiæ suæ istis id concedat quod ex natura habere nequeunt; scilicet, ut aqua et Spiritu Sancto baptizentur, et in sanctam Ecclesiam Christi admittantur, et ejusdem viva membra fiant.

Deinde dicat Sacerdos,
Oremus.

(Et hic totus Populus genua flectat.)

OMNIPOTENS sempiterne Deus, qui pro magna misericordia tua Noe et familiam ejus in arca conservasti, ne in aquis perirent; et filios Israel, populum tuum, in spe per Mare Rubrum deduxisti, eo figurans sacrosanctum tuum Baptismum; et per Baptismum in fluvio Jordane dilectissimi Filii tui Jesu Christi, aquæ elementum in mysticam peccati ablutionem sanctificasti Rogamus te per infinitas misericordias tuas, ut istos famulos tuos benignus respicias et Spiritu Sancto laves et sanctifices; quatenus ab ira tua liberati, in arcam Ecclesiæ Christi admittantur; et fide constantes, spe læti, charitate radicati, hujusce mundi inquieti fluctus ita transeant, ut ad patriam vitæ sempiternæ tandem perveniant, ibi tecum regnaturi in sæcula sæculorum; per Jesum Christum Dominum nostrum. Amen.

OMNIPOTENS Deus, immortale præsidium omnium postulantium, liberatio supplicum, vita credentium, et resurrectio mortuorum: Te invocamus pro istis, ut ad sanctum tuum Baptismum accedentes, remissionem peccatorum spirituali regeneratione consequantur. Accipe eos, Domine, sicut per dilectum Filium pollicitus es, dicens, Petite et accipietis, quærite et invenietis, pulsate et aperietur vobis. Ita nunc nobis petentibus quod petimus concede; liceat nobis quod quærimus invenire; nobis, januam pande pulsantibus; ut isti, æternum cœlestis lavacri tui beneficium consecuti, sempiterna regna per Christum Dominum nostrum promissa percipiant. Amen.
 

The Ministration of Baptism to Such as are of Riper Years

Deinde, populo se erigente, dicat Sacerdos,

Audite verba Evangelii per Sanctum Joannem scripta, in capite decimo, ad versum primum.

ERAT autem homo ex Pharismis, Nicodemus nomine, princeps Judæorum. Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei, Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister; nemo enim potest hæc signa facere quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. Respondit Jesus, et dixit ei, Amen, amen, dico tibi, Nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. Dicit ad eum Nicodemus, Quomodo potest homo nasci, cum sit senex? numquid potest in ventrem matris suæ iterato introire, et nasci? Respondit Jesus, Amen, amen, dico tibi, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei. Quod natum est ex carne, caro est; et quod natum est ex Spiritu, Spiritus est. Non mireris quia dixi tibi, oportet vos nasci denuo. Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat; sic est omnis qui natus est ex Spiritu.
 

Gospel

Postea hanc Exhortationem recitet.

AUDISTIS, dilectissimi, in hoc Evangelio Christum Salvatorem diserte affirmantem, quod nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non possit introire in regnum Dei. Et per hoc intelligere potestis, quam necessarium sit, modo obtineri possit, hoc Sacramentum. Simili modo, cum jam in cœlos ascensurus erat, (sicut in ultimo Evangelii Sancti Marci capite legimus,) discipulis suis præcepit, dicens, Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium omni creaturæ. Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur. Quod etiam nobis magnum ostendit quo per Baptismum fruimur beneficium. Quamobrem Sanctus Petrus Apostolus, cum post ejus primam Evangelii prædicationem, multi compuncti sunt corde, et dixerunt ad eum et ad reliquos Apostolos, Quid faciemus, viri fratres? respondit et ad illos, Pœnitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in remissionem peccatorum, et accipietis donum Spiritus Sancti. Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster. Aliis etiam verbis plurimis testificatus est, et exhortabatur eos, dicens; Salvamini a generatione ista prava. Nam (sicut idem Apostolus alio loco testatur) et nos nunc salvos facit Baptisma, (non carnis depositio sordium, sed conscientiæ bonæ interrogatio in Deum,) per resurrectionem Jesu Christi. Ne dubitetis igitur, verum firmiter credite, eum istos qui adsunt, vere pœnitentes, et ad se per fidem accedentes, benigne accepturum esse, remissionem peccatorum eis concessurum, et Spiritum Sanctum largiturum; immo beneficium vitæ æternæ, et regni sui sempiterni communionem, eis collaturum. Quamobrem nos per hoc certiores facti illius benignitatis, quam Pater noster cœlestis erga istos per Jesum Christum Filium suum declaravit, gratias ei pie ac fideliter referamus, dicentes,

OMNIPOTENS æterne Deus, Pater cœlestis, gratias tibi suppliciter agimus, quod ad gratiæ tuæ agnitionem, et ad fidem erga te, nos vocare dignatus es. Hanc agnitionem, quæsumus, in nobis adauge, hanc fidem in perpetuum confirma. Da istis Spiritum Sanctum tuum, quo regenerentur, et hæredes fiant æternæ salutis; per Jesum Christum Dominum nostrum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, nunc et per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Deinde Sacerdos baptizandos ita alloquatur:

DILECTISSIMI, qui huc ideo advenistis ut sanctum Baptismum accipiatis, audivistis congregationem exorantem ut Dominus noster Jesus Christus vos accipere et benedicere, a peccatis vestris absolvere, et vobis regnum cœlorum et vitam sempiternam concedere dignetur. Audivistis præterea Dominum nostrum Jesum Christum in verbo suo sancto promisisse, se hæc omnia quæ rogastis concessurum; quam promissionem ipse pro parte sua certissime præstabit. Quamobrem hac promissione a Christo facta, vos etiam oportet pro parte vestra, coram hisce testibus vestris et hac tota congregatione, spondere vos diabolo et omnibus ejus operibus abrenuntiaturos, verbo Dei sancto constanter credituros, et mandata ejus obedienter servaturos.
 

Exhortation

Deinde Sacerdos singulis baptizandis has sequentes quiestiones proponat.

ABRENUNTIAS diabolo et omnibus ejus operibus, inani pompæ et gloriæ mundi, et omnibus ejus cupiditatibus, cum carnis concupiscentiis, adeo ut eas sequi, vel ab eis duci, te non sis permissurus?
    Resp. Abrenuntio illis omnibus.
    Qu. Credis in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem cœli et terræ?
    Et in Jesum Christum Filium ejus unigenitum Dominum nostrum? Eumque conceptum esse de Spiritu Sancto, natum ex Maria Virgine, passum sub Pontio Pilato, crucifixum, mortuum, et sepultum; descendisse ad inferos, et tertia die resurrexisse; ascendisse ad cœlos, et sedere ad dexteram Dei Patris Omnipotentis, et inde venturum esse in fine sæculi, judicare vivos et mortuos?
    Credis et in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam Catholicam, sanctorum Communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, et vitam æternam post mortem?
    Resp. Hæc omnia firmissime credo.
    Qu. Vis baptizari in hac fide?
    Resp. Volo.
    Qu. Servabis igitur obedienter sanctam Dei voluntatem et mandata, et in iis ambulabis omnibus diebus vitæ tuæ?
    Resp. Hoc ut faciam, Deo adjuvante, operam dabo.

Deinde dicat Sacerdos,

CONCEDE, misericors Deus, ut vetus Adam in istis ita sepeliatur, ut in eis novus resurgat. Amen.
    Concede ut in eis moriatur omne quod carnis est, vivat et crescat omne quod Spiritus. Amen.
    Concede ut potestatem et vim habeant vincendi, ac triumphandi, de diabolo, mundo, et carne. Amen.
    Concede ut isti, per ministerii nostri officium tibi consecrati, cœlestibus etiam virtutibus ornentur, et æterna præmia consequantur, per misericordiam tuam, Domine Deus, qui es benedictus, et vivis, et omnia regis, per omnia sæcula sæculorum. Amen.

OMNIPOTENS sempiterne Deus, cujus Filius dilectissimus Jesus Christus, in remissionem peccatorum nostrorum, de latere suo pretiosissimo et aquam et sanguinem profudit, et discipulis suis jussit ut euntes docerent omnes gentes, baptizantes eos In Nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti; Respice, quæsumus, populi tui supplicationes; hanc aquam in mysticam peccati ablutionem sanctifica; et tribue ut isti nunc in ea baptizandi tuæ gratiæ plenitudinem consequantur, et in numero filiorum tuorum fidelium et electorum semper permaneant; per Jesum Christum Dominum nostrum. Amen.

Deinde Sacerdos unius cujusque baptizandi dexteram apprehendat, et eum juxta Fontem quomodo convenientius sibi visum fuerit statuens, Patrinos et Matrinas nomen ejus interroget; et postea eum in aquam immergat, aut super eum aquam fundat, dicens,
 

Questions

N. Ego te baptizo In Nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

Deinde dicat Sacerdos,

*Hic sacerdos in fronte baptizati Crucem faciet.

ACCIPIMUS hunc infantem in societatem gregis Christi, eumque Crucis signo * signamus, in signum quod posthac non erubescet Christi crucifixi fidem confiteri, et sub ejus vexillo contra peccatum, mundum, et diabolum viriliter pugnare, et Christi fidelis miles et servus ad vitæ suæ finem permanere. Amen.

Deinde dicat Sacerdos,

QUANDOQUIDEM nunc, fratres dilectissimi, isti regenerati sunt, et in Christi Ecclesiæ corpus insiti, agamus gratias Deo Omnipotenti pro his beneficiis, et uno animorum consensu ei supplicemus, ut reliquam vitam suam secundum hoc initium peragant.

Deinde dicatur, omnibus genuflexis, Oratio Dominica.
 

Baptism

PATER noster, qui es in cœlis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, Sicut in cœlo, et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem; Sed libera nos a malo. Amen.

GRATIAS suppliciter tibi agimus, Pater cœlestis, quod ad gratiæ tuæ agnitionem, et ad fidem erga te, nos vocare dignatus es. Hanc agnitionem, quæsumus, in nobis adauge, hanc fidem in perpetuum confirma. Da istis Spiritum Sanctum tuum; ut nunc per Dominum nostrum Jesum Christum renati, et æternæ salutis hæredes facti, in servitio tuo permaneant, et promissa tua consequantur; per eundem Dominum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti, per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Deinde omnibus sese erigentibus, Sacerdos hanc Exhortationem proferat, Patrinos et Matrinas primum alloquens.

QUONIAM isti coram vobis promiserunt, se diabolo et omnibus ejus operibus abrenuntiaturos, credituros in Deum, et servituros ei; recordandum est vobis, vestrum esse officium eos admonere de solenni voto et promisso quibus coram populo hic congregato, et præcipue coram vobis, testibus suis delectis, jam se obstrinxerint. Necnon vos oportet eos hortari ut summa diligentia se curent sancto Dei verbo erudiendos; quatenus crescant in gratia et in cognitione Domini nostri Jesu Christi, et sobrie, juste, et pie vivant in hoc sæculo.

Deinde ad recentes baptizatos sermonem suum convertens, pergat;

VOS etiam, qui nunc per Baptismum Christum induistis, ex officio debetis, Dei et lucis filii per fidem in Jesum Christum facti, secundum vocationem vestram Christianam, et sicut decet filios lucis, ambulare; hoc illud recordantes, nobis in Baptismo professionem nostram significari; quæ quidem nihil aliud est, quam ut Christi Salvatoris exemplum sequamur, et ejus similes fiamus; quatenus sicut ille pro nobis mortuus est et resurrexit, ita nos qui baptizati sumus peccato moriamur, et justitiæ resurgamus; semper mortificantes omnem nostræ affectum pravitatis, et quotidie proficientes in omni virtute et pietate.

Conveniens est, unumquemque hoc modo baptizatum ab Episcopo, cum primum id fieri possit, confirmari; quatenus ad sacram Communionem admittatur.

Si aliqui in infantia sua non baptizati antea baptizandi offerantur quam ad ætatem intelligentiæ pervenerint, in qua pro seipsis valeant spondere; satis sit Publici, seu, modo maxime periclitentur, Privati Infantium Baptismi ordinem usurpare; dummodo pro verbo Infans verbum puer vel persona, prout occasio postulet, substituatur.

Lord's Prayer

 

Return to the 1662 Book of Common Prayer in Latin

Web author: Charles Wohlers

U. S. • England • Scotland • Wales • Canada • World